# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.330-338

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, Book 5, lines 5.1.330-5.1.338. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/5.1.330

CAP. XIV. Laici, cuiuscunque professionis sint, praedicare non debent.
Gregorius IX. Archiepiscopo MediolanensI. Sicut in uno corpore ( Et infra: ) Quum igitur nonnulli laici praedicare praesumant, et verendum nimis exsistat; ne vitia sub specie virtutum occulte subintrent, nos, attendentes, quod doctorum ordo est in ecclesia Dei quasi praecipuus, mandamus, quatenus, quum alios Dominus apostolos dederit, alios prophetas, alios vero doctores, interdicas laicis universis, cuiuscunque ordinis censeantur, usurpare officium praedicandI. CAP. XV. Hoc cap. usque ad § Si qui autem. habetur in c. Excommunicamus. supr. eod. tit. in princ., unde summa et declara, prout ibi fuit dictum. - § 1. Si in haeresi deprehensi nolunt redire ad fidem, detrudendi sunt in perpetuo carcere ad poenitentiam peragendam, et credentes erroribus haereticorum haeretici sunt. H. d.
Idem.
Excommunicamus et anathematizamus universos haereticos, Catharos, Patarenos, Pauperes de Lugduno, Passaginos, Iosepinos, Arnaldistas, Speronistas, et alios, quibuscunque nominibus censeantur, facies quidem habentes diversas, sed caudas adinvicem colligatas, quia de vanitate conveniunt in id ipsum. Damnati vero per ecclesiam saeculari iudicio relinquantur, animadversione debita puniendi, clericis prius a suis ordinibus degradatis. § 1. Si qui autem de praedictis, postquam fuerint deprehensi, redire noluerint ad agendam condignam poenitentiam, in perpetuo carcere detrudantur, credentes autem eorum erroribus haereticos similiter iudicamus.
CAP. XVI. Liberantur ab omni obligatione qui haereticis tenebantur adstrictI. Idem.
Absolutos se noverint a debito fidelitatis hominii et totius obsequii, quicunque lapsis manifeste in haeresim aliquo pacto, quacunque firmitate vallato, tenebantur adstrictI.
TITULUS VIII. DE SCHISMATICIS ET ORDINATIS AB EIS.
CAP. I. Irritae sunt ordinationes, beneficiorum collationes, et ecclesiasticarum rerum alienationes per schismaticos factae, et a dignitate et ordiue suspenduntur qui schisma tenere iurant.
Ex concilio LateranensI. Quod a praedecessore nostro felicis memoriae Papa Innocentio factum est innovantes , ordinationes ab Octaviano et Guidone haeresiarchis, nec non et Ioanne Strumensi, qui eos secutus est , factas, et ab ordinatis ab eis, irritas esse censemus, adiicientes etiam , ut, [ si ] qui dignitates ecclesiasticas seu beneficia per dictos schismaticos acceperunt, careant imptetratis. Alienationes quoque sive invasiones , quae per eosdem schismaticos, seu quae per laicos factae sunt de rebus ecclesiasticis, omni careant firmitate, et ad ecclesias sine omni onere revertantur. Si quis autem contraire praesumpserit, excommunicationi se noverit subiacere. Illos vero, qui sponte iuramentum de tenendo schismate praestiterint, a sacris ordinibus et dignitatibus decernimus manere suspensos.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
