# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.348-354

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, Book 5, lines 5.1.348-5.1.354. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/5.1.348

CAP. III. Infamatus de apostasia compellitur se purgare.
Innocentius III. Tuae fraternitati ( Et infra: [( cf. c. 3. de cler. per. I. 22.) Alii quoque, quos fama publica monachos asserit vel canonicos regularis, in saeculari habitu incedentes se saeculares monachos mentiuntur, de quibus, quum probari non possit, quod vitam religiosam sint professi, responsum apostolicum expetisti, utrum ad partes remitti debeant cismarinas, et episcoporum illorum et abbatum monasteriorum illorum, in quibus dicuntur regularem habitum assumpsisse, literis doceant, se non esse monachos vel canonicos regulares, vel debeant potius in saeculari habitu tolerari. Nos autem etc. ( cf. c. 3. de cler. peregr. I. 22.)] Super secundo vero articulo inquisitioni tuae duximus respondendum, quod clerici, qui sunt de apostasiae crimine infamati, qui videlicet abiecerunt habitum clericalem, non sunt in saeculari habitu tolerandi, sed per districtionem ecclesiasticam coercendi, donec deficiente probatione, ad infamiam abolendam purgationem canonicam curaverint exhibere. [ Quaesivisti etc. Dat. Rom. ap. S. Petr. II. Kal. Febr. Ao. IX. 1207.]
CAP. IV. Baptizati alterius sectae vel fidei ritus dimittere compelluntur.
Idem in concilio generalI. Quidam, sicut accepimus, qui ad sacri undam baptismatis voluntarii accesserunt, veterem hominem omnino non exuunt, ut novo perfectius induantur, quum, prioris ritus reliquias retinentes, Christianae religionis decorem tali commixtione confundant. Quum autem maledictus sit homo, qui terram duabus viis ingreditur, et indui veste non debeat lino lanaque contexta: statuimus, ut per praelatos ecclesiarum talis observantia veteris ritus omnimode compescatur, ut, quos Christianae religioni liberae voluntatis arbitrium obtulit, salutiferae coactionis necessitas in eius observatione conservet; quum minus malum exsistat viam Domini non agnoscere, quam post agnitam retroire.
CAP. V. Apostatae incarcerari et affligi possunt, ut habitum reassumant.
Honorius III. Archiepiscopo TuronensI. A nobis expetiit tua fraternitas edoceri, quid de apostatis sit agendum, quum in custodia detinentur, qui minis vel blanditiis nullatenus possunt induci, ut abiectum monachalem habitum reassumant. Ad quod tibi breviter respondemus, quod tales, si volueris, poteris sub gravi custodia carcerare, ita, quod solummodo vita sibi misera reservetur, donec a suae praesumptionis nequitia resipiscant. [ Dat. Romae II. Non. Mai. 1218.]
CAP. VI. Monachus, in apostasia ordinatus, non potest sine dispensatione Papae in suscepto ordine ministrare.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
