# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.362-372

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, Book 5, lines 5.1.362-5.1.372. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/5.1.362

CAP. III. Se summat, ponens poenitentiam parentum, circa quos pueri reperiuntur oppressI. Idem.
De infantibus autem, qui mortui reperiuntur cum patre et matre, et non apparet, utrum a patre, vel a matre oppressus sit ipse, vel suffocatus, vel propria morte defunctus, non debent inde securi esse parentes, nec etiam sine poena; sed tamen consideratio debet esse pietatis, ubi non voluntas, sed eventus mortis causa fuerit. Si autem eos non latet, ipsos interfectores esse, scire debent, se graviter deliquisse, quod Ancyritano concilio probatur . Quidam autem poenitentiam trium annorum iudicant esse debere, quorum unum peragant in pane et aqua.
TITULUS XI. DE INFANTIBUS ET LANGUIDIS EXPOSITIS.
CAP. UN.
Infama, expositus a patre vel alio, eo consentiente vel ratum habente, hoc ipso a patris potestate liberatur. Idem in servo et liberto, qui ob praedictam causam liberantura dominica potestate. Et idem iuris est in praedictis languidis cuiuscunque aetatis sic expositis, vel si eis alimenta denegantur; hi tamen, quae praedictis alimenta praestiterint, nullum ius in eis acquirunt.
Gregorius IX. Si a patre, sive ab alio, sciente ipso aut ratum, habente, relegato pietatis officio infans expositus exstitit: hoc ipso a potestate fuit patria liberatus. Nam et hoc casu in ingenuitatem libertus, et servus in libertatem eripitur, quod et de praedictis cuiuscunque aetatis languidis, si expositi fuerint, vel si alicui eorum alimenta impie denegari contigerit, est dicendum. Sane, qui hos suscipiunt, non possunt propter hoc in eorum personis ius aliquod vendicare.
TITULUS XII. DE HOMICIDIO VOLUNTARIO VEL CASUALI.
CAP. I. Homicida incorrigibilis debet deponi, et tradi curiae saeculari, ut moriatur.
In Exodo.
Si quis per industriam occiderit proximum suum et per insidias, ab altari meo evelles eum, ut moriatur.
CAP. II. Ponit poenitentiam occidentis latronem, quum se poterat aliter liberare; si vero aliter liberare se non poterat, non tenetur agere poenitentiam, nisi ad cautelam.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
