Latin
Book 5, lines 5.1.373-5.1.380
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.373-380
Not analysed yet
Ex poenitentiali Romano.
Interfecisti furem aut latronem, ubi comprehendi poterat absque occisione, et tamen interfecisti ; quia ad imaginem Dei creatus est, et in nomine eius baptizatus et sanguine eius redemptus est ,per XL. dies non intres in ecclesiam, et, lanea veste indutus, ab escis et potibus, qui interdicti sunt, et a toro, a gladio et ab equitatu, illos supra dictos dies te abstineas. In tertia autem et quinta feria et in sabbato aliquo genere leguminum, vel oleribus, et pomis, et parvis pisciculis cum mediocri cerevisia utere et temperate. Si autem sine odii meditatione te tuaque liberando huiusmodi diaboli membra interfecisti: secundum indulgentiam dico, propter imaginem Dei, si aliquid ieiunare volueris, bonum est tibi, et eleemosynam fac largiter. Si presbyter eadem fecerit, non deponatur; tamen, quamdiu vivit, poenitentiam agat.
CAP. III. Non occiditur fur diurnus sine culpa, sed nocturnus sic.
Augustinus super Exodo.
"Si [autem ]perfodiens inventus fuerit fur, et percussus mortuus fuerit, non est illi homicidium imputandum. Si autem oriatur sol super eum: reus erit, [et morte morietur .]" Intelligitur ergo, [tum ]non pertinere ad eum homicidium, si fur nocturnus occidatur; si autem diurnus fuerit, ad homicidium pertinere. Hoc est enim, quod ait: "si oriatur sol super eum, etc," quia poterat discernere, quod ad furandum, non ad occidendum venisset, et ideo non debet occidi. Hoc etiam in antiquis legibus saecularibus, quibus ista tamen est antiquior, invenitur, impune scilicet occidi nocturnum furem quoquo modo, diurnum autem, si se [cum ]telo defenderit. Iam enim plus est quam fur.
CAP. IV. Sub generali pollicitatione seu permissione, etiam iurata, non venit illicitum.
Hieronymus.
Cum iuramento pollicitus est Herodes saltatrici dare quodcunque postulasset ab eo; si ob iusiurandum fecisse se dicat, si patris matrisve interitum postulasset, facturus esset, an non? Quod ergo in suis repudiaturus fuit, contemnere debuit [et ]in propheta.