# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.386-394

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, Book 5, lines 5.1.386-5.1.394. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/5.1.386

CAP. VII. Homicidium casuale imputatur ei, qui dabat operam rei licitae, si non adhibuit diligetntiam, quam debuit.
Idem.
Presbyterem autem [ alium, ] qui quendam puerum intuitu disciplinae percussit in capite et vulneravit , quum post paucos dies, sicut asseris , exspirasset, tam ab omni altaris ministerio debes perpetuo removere, quam ab officio sacerdotali deponere, si ex ipsa percussione interiit, vel aliam infirmitatem incurrerit, de qua noscitur exspirasse.
CAP. VIII. Homicidium casuale imputatur ei, qui dabat operam rei illicitae vel etiam licitae, secundum alium intellectum, si non adhibuit omnem diligentiam, quam debuit.
Idem Cusentinensi Archiepiscopo.
Continebatur in literis tuis, quod, quum diaconus, praesentium lator, et quidam alii clerici a vineis ecclesiae opere consummato redirent, leviandi laboris gratia quendam ludum imitati sunt viatorum, proiicientes baculos suos in longum ; studebant enim iacere in directum, et alter alterius fustem ferire. Cuius ludi, sicut asserunt , solet esse conditio, ut, qui alterius baculum percuteret, quasi victor, pro equo alio, cuius baculus percussus est , uteretur; sed praefati clerici, equitandi licentia non utentes, sola erant iactione contenti, ut, dum alacrius ad baculos suos concurrerent, laborem itineris non sentirent . Quidam autem laicus, sicut praedictus diaconus asserit , dum baculum eiusdem diaconi percussisset, incautus in eum equitaturus insiliit, et sic a falce illius diaconi, qua erat accinctus, mortale vulnus accepit, de quo post dies octo exspiravit. Ideoque mandamus, quatenus eundem diaconum sine licentia Romani Pontificis ad superiorem gradum non adscendere, vel in diaconatus officio nullo unquam tempore ministrare permittas, sed eum dispensative ministrare in subdiaconatus officio patiaris.
CAP. IX. Homicidium casuale non imputatur ei, qui non fuit in culpa.
Idem Exoniensi Episcopo.
Lator praesentium P. clericus nobis viva voce proposuit, quod, quum quadam die casu cum quodam clerico luderet, contigit, quod ille proiecit istum ad terram, cuius cultellus, quem ad latus suum habebat, in alterum incidit, et fortuito casu occubuit vulneratus. Ideoque mandamus, quatenus, rei veritate comperta , si ita res se habuit, et alia iusta causa non impedit, praedictum P. libere permittas ad sacros ordines promoverI. CAP. X. Is, ex cuius opera illicita sequitur homicidium, irregularis efficitur.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
