# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.444-452

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, Book 5, lines 5.1.444-5.1.452. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/5.1.444

Alexander III. Porro, si clericus alicui sponte duellum obtulerit, vel, si oblatum susceperit et subierit , sive victor sive victus fuerit, de rigore iuris est merito deponendus. Sed, quantumque eius in hoc gravis sit et enormis excessus, evadere potest depositionis sententiam, si cum ipso suus episcopus duxerit misericorditer dispensandum; dummodo ex ipso duello homicidium vel membrorum diminutio non fuerit subsecuta.
CAP. II. Irregularis est clericus, non solum si ipse interficit per se, sed etiam si pugil, ab eo datus, adversarium occidat; nec excusat consuetudo. Poterit tamen cum eo circa beneficium habendum dispensarI. Coelestinus III. Henricus presbyter lator praesentium nobis humiliter intimavit, quod, quum laicum quendam super furto in saeculari placito convenisset, ipse , quia testes sui defecerunt, pugilem secundum pravam terrae consuetudinem introduxit, qui reum usque adeo ictibus gladii vulneravit, quod coactus est nocte proxima exspirare. Quia igitur super hoc nos consulere voluisti, ambiguitatem tuam responsione huiusmodi removemus, quod tales pugiles homicidae veri exsistunt, nec praedictus sacerdos, licet non ipse, sed alius pro eo in duello pugnaverit, debet in sacris ordinibus ministrare, sicut etiam tradunt sacrorum canonum instituta. Homicidium autem tam facto quam praecepto, sive consilio aut defensione non est dubium perpetrari; poterit tamen cum eo circa habendum beneficium misericorditer dispensarI.
TITULUS XV. DE SAGITTARIIS.
CAP. UN.
Excommunicandus est sagittarius et ballistarius contra Christianos. Hoc dicit.
Innocentius III. Artem autem illam mortiferam et [ Deo ] odibilem ballistariorum et sagittariorum adversus Christianos et catholicos exerceri de cetero sub anathemate prohibemus.
TITULUS XVI. DE ADULTERIIS ET STUPRO.
CAP. I. Stuprans virginem tenetur eam dotare et ducere in uxorem, et, si non vult cum ea contrahere, ultra dotem corporaliter castigabitur. H. d. cum cap. sequentI. In Exodo.
Si seduxerit quis virginem nondum desponsatam, dormieritque cum ea, dotabit eam, et habebit [ eam ] uxorem. Si vero pater virginis dare noluerit, reddet pecuniam iuxta modum dotis, quam virgines accipere consueverunt.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
