# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.453-461

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, Book 5, lines 5.1.453-5.1.461. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/5.1.453

CAP. II. Summatum est supra capitulo proximo.
Gregorius Sipontino Episcopo.
Pervenit ad nos, quod Felix nepos tuus quandam virginem, quod nefas est dici , stupro decepit. Quod si verum est, quamvis [ grave ] esset de lege poena plectendus, nos tamen , aliquatenus legis duritiem mollientes, hoc modo disponimus, ut aut quam stupravit uxorem habeat, aut certe , si renuendum putaverit, districtius ac corporaliter castigatus excommunicatusque, in monasterio, in quo agat poenitentiam, retrudatur, de quo ei nulla sit egrediendi sine [ nostra ] praeceptione licentia. [ Ita igitur fraternitas tua ut haec compleantur studeat etc. ]
CAP. III. Maritus, retinens adulteram coniugem non peracta poenitentia, particeps est delicti; secus, si egit poenitentiam; non tamen debet eam saepe recipere.
Ex concilio ArelatensI. Si vir sciens, uxorem suam deliquisse, quae non egerit poenitentiam, sed permanet in fornicatione sua , vixerit cum illa: vir reus erit et eius peccati particeps. Quodsi mulier dimissa egerit poenitentiam, et voluerit ad virum suum reverti, debet, sed non saepe, recipere peccatricem, quae poenitentiam egit .
CAP. IV. Maritus propter suspicionem potest accusare uxorem de adulterio, et in accusando praefertur ceteris.
Ex concilio ParisiensI. Maritis sane etiam ex suspicione uxores accusare permissum est, et ipsi plus ceteris de adulterio et accusare possunt et defendere.
CAP. V. Ad solam mulieris confessionem, asserentis, se commisisse adulterium cum sacerdote, non debet sacerdos puniri, sed sibi infamato potest indici purgatio; quam si praestiterit, absolvitur, deficiens vero suspenditur ab officio.
Alexander III. Significasti nobis, quendam presbyterum cum alterius coniuge instinctu diabolico infra ecclesiam frequenter, sicut asseris , dormivisse, quae utique se et illum cuidam sacerdoti huiusmodi delictum confessos fuise, publice tibi detexit, et hoc ipsum idem sacerdos, nomen adulteri celans, in praesentia tua dixit. Super quo quid fieri debeat, quum, negante adultero, mulier in confessione persistat, ab apostolica sede consilium requisisti. Ideoque mandamus, quatenus condignam poenitentiam praefatae imponens adulterae, ecclesiam praelibatam per aspersionem aquae benedictae reconciliare procures. Praedicto autem sacerdoti, ne contra Apostolum infirmorum corda mala fama ipsius percutiantur, et ne vituperetur ministerium nostrum, neque securiores presbyteri exsistentes in peccatum licentius prolabantur, cum vicinis quinque presbyteris, quos se nolle peierare cognoveris, iuxta arbitrium tuum purgationem indicas. Quem, si purgare se poterit, in officio suo ministrare permittas; alioquin ab officio suo ipsum suspendere non postponas.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
