Latin
Book 5, lines 5.1.471-5.1.477
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.471-477
Not analysed yet
CAP. III. Excommunicari debent qui capiunt vel spoliant fideles, ex iusta causa navigantes. H. d. primo. Excommunicati sunt spoliantes naufragium patientes, nisi ablata restituant. Hoc secundo.
Ex concilio LateranensI. Excommunicationi quoque subdantur, qui Romanos aut alios Christianos, pro negotiatione vel aliis honestis causis navigio vectos, aut capere aut rebus suis spoliare praesumunt. Illi etiam, qui Christianos naufragium patientes, quibus secundum regulam fidei auxilio esse tenentur, damnata cupiditate spoliant rebus suis, nisi ablata reddiderint, excommunicationi se noverint subiacere.
CAP. IV. Ex principis delegatione possunt praelati de raptu et aliis criminibus iudicare; poenam tamen sanguinis infligere non possunt.
Alexander III. Panormitano Archiepiscopo.
In archiepiscopatu tuo dicitur contingere quandoque, quod Sarraceni mulieres Christianas et pueros rapiunt, et eis abuti praesumunt, et quosdam etiam, [quod auditu est terribile, ]interdum occidere non verentur. Quum autem excessus huiusmodi carissimus in Christo filius noster, illustris rex Siciliae Willelmus tibi et aliis episcopis commiserit puniendos, quid de Sarracenis agendum sit, qui fuerint in tam nefario scelere intercepti, tua nos duxit prudentia consulendos. Super quo utique Consultationi tuae taliter respondemus, quod tales, in iurisdictione tua exsistentes, pecuniaria poteris poena mulctare, et etiam flagellis afficere ea [tamen ]moderatione adhibita, quod flagella in vindictam sanguinis transire minime videantur. Si vero ita fuerit super hoc gravis Sarracenorum excessus, quod mortem vel detruncationem membrorum debeant sustinere, vindictam ipsam exercendam reserves regiae potestatI. CAP. V. Incendiarius ecclesiae, in morte poenitens et absolutus, in coemeterio sepelitur, et heredes compelluntur ad satisfaciendum iuxta facultatem defuncti. Hoc dicit.
Idem Claremontensi Episcopo.
In literis tuis, quas I. lator praesentium exhibuit ,continebatur, quod, quum H. multis fuisset criminibus irretitus, qui ecclesiarum incendium diabolo instigante commiserat, tandem in ultima aegritudine constitutus, se confessus est peccatorem, et ,accepta poenitentia de commissis, per manum capellani sui fuit a sententia anathematis absolutus, sed moriens ecclesiasticam sepulturam habere nequivit. Quapropter, si ita res se habet, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, ut corpus eiusdem patris I. supra dicti appellatione cessante facias in coemeterio sepeliri, et heredes eius moneas et compellas, ut his, quibus ille per incendium vel alio modo damna contra iustitiam irrogaverat, iuxta facultates suas condigne satisfaciant, ut sic a peccato valeat liberarI. CAP. VI. Raptus non dicitur, ubi volens pro matrimonio abducitur; raptor tamen cum rapta matrimonium contrahere potest, et post consummationem matrimonii alter sine consensu alterius religionem ingredi non potest. H. d. cum cap. sequentI. Lucius III. Burgensi Episcopo.