# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.478-484

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, Book 5, lines 5.1.478-5.1.484. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/5.1.478

Quum causam, quae inter E. militem latorem praesentium et uxorem eius vertitur, tuae commisissemus experientiae terminandam, E. miles repetens, mulierem legitime sibi nupsisse, per probationes canonicas constanter se asseruit probaturum. Femina vero proposuit, quod dominorum et parentum suorum suggestione alteri viro tradita, ab illius militis amore divertit, qui a parentibus eam prius rapuerat, illa tamen volente, ut dicitur, et postmodum, priusquam eam cognosceret, desponsavit, deinde inclusa est in monasterium monialium, ubi etiam detinetur. Unde, quoniam super his prudentia tua duxit sedem apostolicam consulendam, significatione praesentium tibi Respondemus, quod, quum ibi raptus dicatur admitti, ubi nil ante de nuptiis agitur, iste raptor dici non debet, quum habuerit mulieris assensum, et prius eam desponsaverit, quam cognoverit; licet parentes forsitan reclamarent, a quibus eam dicitur, rapuisse. Praeterea quum post matrimonium, carnis commixtione perfectum, teste Apostolo uxor sui corporis potestatem non habeat, sed maritus, et e converso: si praecessisse matrimonium vel ex probationibus viri canonicis , vel ex mulieris confessione claruerit postmodum sine assensu viri non potuit ipsa monasterium ingredi, aut aliter continentiam profiteri. Non ergo pro eo, quod post matrimonium consummatum rapta per vim in monasterio fuerit, viri poterit consortium declinare; maxime si probari nequeat, virum, ut mulier profiteretur, continentiam assensisse.
CAP. VII. Rapta potest matrimonium contrahere cum raptore, ubi dabitur libera facultas in contrahendo.
Innocentius III. Episcopo SaronensI. Accedens ad apostolicam sedem ( Et infra: [ cf. c. 24. de praeb. III. 5.]) Rapta puella legitime contrahet cum raptore, si prior dissensio transeat postmodum in consensum, et quod ante displicuit tandem incipiat complacere, dummodo ad contrahendum legitimae sint personae.
TITULUS XVIII. DE FURTIS.
CAP. I. In Exodo.
Qui furatur hominem, et vendiderit eum , convictus noxae morte moriatur.
CAP. II. Furibus et latronibus in peccato obeuntibus sacramenta ecclesiastica deneganda sunt; secus, si in morte eos poenituit.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
