# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.496-503

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, Book 5, lines 5.1.496-5.1.503. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/5.1.496

CAP. II. Idem in effectu dicit cum praecedenti cap., sed addit tacite idem esse in laicis. Nam in praecedenti capite tantum fuit facta mentio de clericis.
Idem Cantuariensi Archiepiscopo et eius Suffraganeis.
Quoniam non solum viris ecclesiasticis, sed etiam quibuslibet aliis periculosum est usurarum lucris intendere, auctoritate tibi praesentium duximus iniungendum, ut eos, qui de possessionibus vel arboribus, quas tenere in pignore noscuntur, sortem suam deductis expensis inde iam receperunt, ad eadem pignora restituenda sine usurarum exactione ecclesiastica districtione compellas.
CAP. III. Manifesti usurarii ad communionem altaris et ecclesiasticam sepulturam et oblationem offerendam admitti non possunt, et clerici, contra hoc facientes, puniantur, ut hic dicitur.
Idem in concilio LateranensI. Quia in omnibus fere locis ita crimen usurarum invaluit, ut multi, aliis negotiis praetermissis, quasi licite usuras exerceant, et qualiter utriusque testamenti pagina condemnentur, nequaquam attendant: ideo constituimus, quod usurarii manifesti nec ad communionem admittantur altaris, nec Christianam, si in hoc peccato decesserint, accipiant sepulturam, sed nec oblationes eorum quisquam accipiat. Qui autem acceperit, vel Christianae tradiderit sepulturae, et ea , quae acceperit, reddere compellatur, et, donec ad arbitrium episcopi sui satisfaciat, ab officii sui maneat exsecutione suspensus.
CAP. IV. Potest intelligi dupliciter, primo in mutuante, secundo recipiente usuras, et secundum primum intellectum hoc dicit: Etiam pro opere pio non licet usuras recipere, quando per receptionem datur causa usurae committendae. H. d. Vel sic et clarius: Non licet inducere quem ad exercendum usuras etiam pro pio opere. Et ista lectura colligitur ex decisa.
Idem Panormitano Archiepiscopo.
Super eo vero, quod a nobis tua dilectio postulavit, utrum possit in recipienda pecunia ad usuram dispensatio fieri, ut pauperes, qui in Sarracenorum captivitate tenentur, per eandem possint pecuniam liberari, praesentibus tibi literis Respondemus, quod, quum usurarum crimen utriusque testamenti pagina detestetur, super hoc dispensationem aliquam posse fieri non videmus, quia, quum scriptura sacra prohibeat, vel pro alterius vita mentiri, multo magis prohibendus est quis, ne etiam pro redimenda vita captivi usurarum crimine involvatur.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
