# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.504-505

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, Book 5, lines 5.1.504-5.1.505. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/5.1.504

CAP. V. Usurarii, qui sunt solvendo, coguntur per poenas Lateranensis concilii usuras restituere, etiam quas ante concilium receperunt; et facultatibus non exstantibus debent possessiones, emptae ex pecunia foenebri, vendi, et debentibus recipere satisfierI. Idem Salernitano Archiepiscopo.
Quum tu, sicut asseris , manifestos usurarios, scilicet qui in illo peccato decesserint , iuxta decretum nostrum, quod nuper in concilio promulgatum est, communione altaris et ecclesiastica praeceperis sepultura privandos, donec reddant quod tam prave receperant: quidam eorum dicunt, ad solvendas perceptas usuras proprias non sufficere facultates. Alii vero promittunt, [ se ] partes usurarum, quas habent prae manibus, reddituros; sed usuras alias, quas extorserant, quum de his possessiones comparatae sunt, et eorum filiis vel parentibus traditae, se non posse reddere confitentur. Alii vero ad excusandas excusationes in peccatis impudenter affirmant, illas duntaxat usuras restituendas, quae sunt post interdictum nostrum receptae, nec aliquos ad solvendas usuras, quas ante interdictum nostrum receperant, debere compelli . Super his fraternitati tuae taliter respondemus, quod, sive ante sive post interdictum nostrum usuras extorserint, cogendi sunt per poenam, quam statuimus in concilio, eas his, a quibus extorserunt, vel eorum heredibus restituere, vel, his non superstitibus, pauperibus erogare; dummodo in facultatibus habeant, unde ipsis possint eas restituere, quum iuxta verbum B. Augustini non remittatur peccatum, nisi restituatur ablatum. Illi autem, qui non habent in facultatibus, unde usuras valeant restituere, non debent ulla poena mulctari, quum eos nota paupertatis evidenter excuset. Possessiones vero, quae de usuris comparatae sunt, debent vendi, et ipsarum pretia his, a quibus usurae sunt extortae, restitui, ut sic non solum a poena illa , sed etiam a peccato possint, quod per usurarum extorsionem incurrerant, liberarI. CAP. VI. Vendens rem plus, quam valeat, quia solutionem differt, peccat, nisi dubium sit, an tempore solutionis erit valor rei variatus, et venditor non erat venditurus tempore, quo vendidit. H. d. secundum communem intellectum.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
