# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.506-513

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, Book 5, lines 5.1.506-5.1.513. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/5.1.506

Idem Genuensi Archiepiscopo.
In civitate tua dicis saepe contingere, quod, quum quidam piper, seu cinamomum, seu alias merces comparant, quae tunc ultra quinque libras non valent, et promittunt per publicum instrumentum , se illis, a quibus illas nerces accipiunt, sex libras statuto termino soluturos. Licet autem contractus huiusmodi ex tali forma non possit censeri nomine usurarum, nihilominus tamen venditores peccatum incurrunt, nisi dubium sit, merces illas plus minusve solutionis tempore valituras. Et ideo cives tui saluti suae bene consulerent, si a tali contractu cessarent, quum cogitationes hominum omnipotenti Deo nequeant occultarI. CAP. VII. Usurarius monitus, non desistens, si clericus est, ab officio et beneficio suspenditur; si laicus, excommunicatur.
Idem.
Praeterea parochianis tuis usuras recipere omnibus modis interdicas, quia usurarum crimen utriusque testamenti pagina detestatur . Qui si monitis vestris parere contempserint, si clerici sint, eos ab officio beneficioque suspendas; si [ vero ] laici fuerint , usque ad dignam satisfactionem ipsos vinculo excommunicationis adstringas.
CAP. VIII. Fructus rei pignoratae computari debent in sortem, et excipit unum casum.
Idem Abbati et Fratribus S. LaurentiI. Conquestus est nobis C. clericus praesentium lator, quod, licet de quadam terra, quam pater suus vobis obligavit, sortem vestram deductis expensis receperitis, terram tamen ipsam non sine derogatione vestrae salutis, honestatis et famae nihilominus detinetis. Inde est, quod Discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, si terram ipsam titulo pignoris detinetis, et de fructibus eius sortem vestram recepistis, praedictam terram clerico memorato dilatione et appellatione cessante reddatis, et in pace et quiete dimittatis , nisi forte terra ipsa de feudo sit monasterii vestrI. CAP. IX. Heres, usurarii filius vel extraneus, usuras, extortas per defunctum, restituere compellitur.
Idem Episcopo Placentino.
Tua nos duxit fraternitas consulendos, quid sit de usurariorum filiis observandum, qui eis, in crimine usurarum defunctis, succedunt, aut de extraneis, ad quos bona usurariorum asseris devoluta. Tuae igitur quaestioni literis praesentibus respondemus, quod filii ad restituendas usuras ea sunt districtione cogendi, qua parentes sui, si viverent, cogerentur. Id ipsum etiam contra heredes extraneos credimus exercendum.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
