Latin
Book 5, lines 5.1.514-5.1.518
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.514-518
Not analysed yet
CAP. X. Mutuans ea mente, ut ultra sortem aliquid recipiat, tenetur in foro animae ad illud restituendum, si ex hoc aliquid consecutus est. Idem in non dante parabolam iuramenti, nisi aliquid inde recipiat. Et idem in vendente rem plus, quam valeat, quia differt solutionem.
Urbanus III. Consuluit nos tua devotio, in quo sacerdotalis officii sollicitudinem commendamus ,an ille in iudicio animarum quasi usurarius debeat iudicari, qui non alias mutuo traditurus, eo proposito mutuam pecuniam credit, ut, licet omni conventione cessante, plus tamen sorte recipiat; et utrum eodem reatu criminis involvatur, qui, ut vulgo dicitur, non aliter parabolam iuramenti concedit, donec, quamvis sine exactione, emolumentum aliquod inde percipiat; et an negotiator poena consimili debeat condemnari, qui merces suas longe maiori pretio distrahit, si ad solutionem faciendam prolixioris temporis dilatio prorogetur, quam si ei in continenti pretium persolvatur. Verum quia, quid in his casibus tenendum sit, ex evangelio Lucae manifeste cognoscitur, in quo dicitur: "Date mutuum, nihil inde sperantes:" huiusmodi homines pro intentione lucri, quam habent, quum omnis usura et superabundantia prohibeatur in lege, iudicandi sunt male agere, et ad ea, quae taliter sunt accepta, restituenda, in animarum iudicio efficaciter inducendI. CAP. XI. Manifestus usurarius, appellans ad subterfugiendum restitutionem, audiendus non est.
Innocentius III. Praelatis in regno Franciae constitutis.
Quam perniciosum sit vitium usurarum, discretionem vestram non credimus ignorare, quum praeter constitutiones canonicas, quae in earum odium emanarunt, per Prophetam detur intelligi, eos, qui suam dant pecuniam ad usuram, a tabernaculo Domini repellendos, et tam in novo quam in veteri testamento prohibitae sint usurae, quum ipsa veritas praecipiat: "Mutuum date, nihil inde sperantes," et per Prophetam dicatur: "Usuram et omnem superabundantiam non accipias." Inde est, quod universitati vestrae per apostolica scripta Mandamus, quatenus manifestos usurarios, eos maxime, quos usuris publice renunciasse constiterit, quum aliquis eos convenerit de usuris, nullius permittatis appellationis subterfugio se tueri. [Dat. Lat. V. Kal. Nov. 1198.]
CAP. XII. Per subtractionem communionis Christianorum et per principes saeculares cogendi sunt Iudaei ad usuras restituendas.