# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.519-527

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, Book 5, lines 5.1.519-5.1.527. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/5.1.519

Idem Narbonensi Archiepiscopo.
Post miserabilem ( Et infra: ) [ Si qui vero proficiscentium illuc ad praestandas usuras iuramento tenetur adstricti, vos, fratres archiepiscopi et episcopi, per vestras dioeceses creditores eorum sublato appellationis obstaculo eadem districtione cogatis, ut eos a sacramento penitus absolventes, ab usurarum ulterius exactione desistant. Quod si quisquam creditorum eos ad solutionem coegerit usurarum, eum ad restitutionem earum sublato appellationis obstaculo districtione simili compellatis. ] Iudaeos [ vero ] ad remittendas Christianis usuras per vos, filii principes et potestates compelli praecipimus saeculares. Et, donec eis remiserint, ab universis Christi fidelibus tam in mercimoniis quam in aliis per excommunicationis sententiam eis iubemus communionem omnimodam denegari. [ Ab hoc igitur opere nullus omnino se subtrahat etc. Dat. Reate XVIII. Kal. Sept. 1198.]
CAP. XIII. Non obstante iuramento de non repetendis usuris, per debitorem praestito, potest iudex ex officio suo usurarium ad restituendas usuras compellere.
Idem Mutinensi Episcopo.
Tuas dudum recepimus quaestiones, quod quidam usurarii tuae dioecesis eos, quibus dant pecuniam ad usuram, praestare faciunt iuramentum, quod usuras non repetant, et super his, quas solverint, nullam moveant quaestionem. Nos igitur inquisitioni tuae taliter respondemus, ut usurarios ipsos monitione praemissa per censuram ecclesiasticam appellatione remota compellas, ante usurarum solutionem ab earum exactione desistere, vel restituere ipsas, postquam fuerint persolutae, ne de dolo et fraude suo contingat eos commodum reportare, qui ad hoc praestari faciunt iuramentum, quod super usuris non valeant molestari .
CAP. XIV. Non auditur usurarius repetens usurus, nisi prius restituat extortas.
Idem.
Quia [ igitur ] frustra legis auxilium invocat qui committit in legem: statuimus, ut, si quis usurarius a nobis literas impetraverit super restituendis usuris, vel fructibus computandis in sortem, nisi prius ipse restituerit usuras, quas ab aliis noscitur recepisse, auctoritate literarum ipsarum nullatenus audiatur. [ Dat. Romae V. Kal. Ian. 1205.]
CAP. XV. Convictus de usuraria pravitate per formam et alia argumenta, potest manifestari usurarius, et tanquam manifestus usurarius compesci secundum dispositionem Lateranensis conciliI. Idem Altissiodorensi Episcopo.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
