# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.528-535

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, Book 5, lines 5.1.528-5.1.535. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/5.1.528

Quum in dioecesi tua sint quam plurimi usurarii, de quibus minime dubitatur, quin sint usurarii manifesti, contra quos propter timorem principum et potentum, qui tuentur eosdem, nullus accusator apparet, nec iidem sunt per sententiam condemnati, qualiter procedere valeas contra ipsos, oraculum duxisti sedis apostolicae requirendum. Nos autem Fraternitati tuae taliter respondemus, quod, licet contra eos non appareat accusator, si tamen aliis argumentis illos constiterit esse usurarios manifestos, in eos poenam in Lateranensi concilio contra usurarios editam libere poteris exercere. [ Dat. Lat. XVII. Kal. Iun. Ao. X. 1207.]
CAP. XVI. Maritus, recipiens pignus pro dote promissa, non tenetur fructus in sortem computare. H. d. est casus singularis, et alibi non probatur.
Idem.
Salubriter ( Et infra: ) Sane generum ad fructus possessionem, quae sibi a socero sunt pro numerata dote pignori obligatae, computandos in sortem non credimus compellendum, quum frequenter dotis fructus non sufficiant ad onera matrimonii supportanda.
CAP. XVII. Repetens usuras non auditur, nisi restituat extortas per se, vel per alium, a quocunque causam habeat.
Idem Episcopo BononiensI. Michael laicus suam nobis querimoniam destinavit, quod M. et quidam alii Bononienses cives multa extorserunt ab eo, et a patre suo, cuius heres exstitit, nomine usurarum. ( Et infra: ) Attentius provisurus, ne auctoritate nostra in negotio procedas eodem, nisi dictus conquerens restituerit vel adhuc restituat, si quas aliquando ipse vel pater eius extorsit usuras.
CAP. XVIII. Etiam Iudaei compellendi sunt ad restituendas usuras extortas a Christianis, et ad solvendas decimas vel oblationes de eorum possessionibus.
Idem in concilio generalI. Quanto amplius Christiana religio ab exactione compescitur usurarum, tanto gravius super his Iudaeorum perfidia insolesicit, ita, quod brevi tempore Christianorum exhauriunt facultates. Volentes igitur in hac parte prospicere Christianis, ne a Iudaeis immaniter aggraventur, synodali decreto statuimus, ut, si de cetero quocunque praetextu Iudaei a Christianis graves immoderatasve usuras extorserint, Christianorum eis participium subtrahatur, donec de immoderato gravamine satisfecerint competenter. Unde Christiani, si opus fuerit, per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compellantur ab eorum commerciis abstinere. Principibus autem iniungimus, ut propter hoc non sint Christianis infesti, sed potius a tanto gravamine studeant cohibere Iudaeos. Hac eadem poena Iudaeos decernimus compellendos ad satisfaciendum ecclesiis, pro decimis et oblationibus debitis, quas a Christianis de domibus et possessionibus aliis percipere consueverant, antequam ad Iudaeos quocunque titulo devenissent, ut sic ecclesiae conserventur indemnes.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
