# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.536-544

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, Book 5, lines 5.1.536-5.1.544. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/5.1.536

CAP. XIX. Usurarius est, qui a debitore recipit aliquid ultra sortem, etiamsi suscipiat in se periculum. H. d. primo. Non est usurarius emptor rei minus iusto pretio, si tunc verisimiliter dubitetur, an tempore solutionis plus vel minus sit res valitura. H. d. secundo. Propter dubium excusatur is, qui ex eo, quod differt solutionem pretii, vendit rem plus, quam valeat, si non erat eam alias venditurus. Hoc dicit tertio.
Gregorius IX. Fratri R.
Naviganti vel eunti ad nundinas certam mutuans pecuniae quantitatem, pro eo, quod suscipit in se periculum, recepturus aliquid ultra sortem, usurarius est censendus. Ille quoque, qui dat X. solidos, ut alio tempore totidem sibi grani, vini vel olei mensurae reddantur, quae licet tunc plus valeant, utrum plus vel minus solutionis tempore fuerint valiturae, verisimiliter dubitatur, non debet ex hoc usurarius reputari. Ratione huius dubii etiam excusatur, qui pannos, granum, vinum, oleum vel alias merces vendit, ut amplius, quam tunc valeant, in certo termino recipiat pro eisdem; si tamen ea tempore contractus non fuerat venditurus.
TITULUS XX. DE CRIMINE FALSI.
CAP. I. Testis falsidicus tres laedit, Deum, iudicem et partem, et falsus est non solum, qui mendacium dicit, sed etiam, qui veritatem occultat.
Augustinus.
Falsidicus testis tribus personis est obnoxius, primum Deo, cuius praesentiam contemnit; deinde iudici, quem mentiendo fallit; postremo innocenti, quam falso testimonio laedit. Uterque reus est, et qui veritatem occultat, et qui mendacium dicit, quia et ille prodesse non vult, et iste nocere desiderat.
CAP. II. Sententia, lata per falsas literas, non debet exsecutioni mandarI. Lucius III. Vigoriensi Episcopo.
Super eo vero, quod sententiam auctoritate literarum falsarum latam noluisti exsecutioni mandare, tuam plurimum prudentiam commendamus, mandantes, ut quoties aliqua scripta sub nomine nostro destinata redarguenda videiris falsitatis, nullam eis adhibeas fidem, et quod per ipsas mandatum fuerit non observes, sed eum, qui praesentaverit, retineri facias diligenter.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
