Latin
Book 5, lines 5.1.554-5.1.558
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.554-558
Not analysed yet
CAP. VII. Qui per se, vel per alios literas Papae falsant, excommunicati sunt cum suis fautoribus, et clerici officiis et beneficiis privati sunt, et degradandi et tradendi curiae saeculari, per quam laicus legitime punitur. Qui vero falsis literis utitur, si clerericus est, officio et beneficio privatur; si laicus, excommunicatus est. H. d.
Idem.
Ad falsariorum confundendam malitiam iam alia vice recolimus apostolicas literas destinasse, in quibus falsitatis modos, ne quis se possit per ignorantiam excusare, meminimus plenius distinxisse. Quia vero nonnunquam evenit, ut falsas literas exhibentes, postquam super his fuerint redarguti, ad excusationem suam dicant, se huiusmodi literas per alios impetrasse ,De communi fratrum nostrorum consilio duximus statuendum, ut, qui literis nostris uti voluerint, eas primo diligenter examinent, quoniam, si falsis literis se usos dixerint ignoranter eorum sera poenitentia evitare nequibit poenas inferius annotatas. Nos enim omnes falsarios literarum nostrarum, qui per se vel per alios vitium falsitatis exercent, cum fautoribus et defensoribus suis anathematis vinculo decernimus innodatos, statuentes, ut clerici, qui falsarii fuerint deprehensi, omnibus officiis et beneficiis ecclesiasticis perpetuo sint privati, ita, quod, qui per se falsitatis vitium exercuerint, postquam per ecclesiasticum iudicem fuerint degradati, saeculari potestati tradantur secundum constitutiones legitimas puniendi, per quam et laici, qui fuerint de falsitate convicti, legitime puniantur. Qui vero sub nomine nostro literis falsis utuntur, si clerici fuerint, officiis et beneficiis ecclesiasticis spolientur; si laici, tamdiu maneant excommunicationi subiecti, donec satisfaciant competenter, ita tamen, ut in istis et in illis malitia gravius quam negligentia puniatur, quod et de his, qui falsas literas impetrant, statuimus observandum.
CAP. VIII. Non praesumitur quis falsare literas de simplici iustitia, nec punitur, si, hoc comperto, destiterit illis utI. Idem.
Accedens [ad praesentiam nostram P. presbyter lator praesentium sua nobis insinuatione monstravit, quod, quum olim missus ab archipresbytero et clericis de Casali novo pro quibusdam causis, super quibus a te se fatebantur indebite praegravari, ad nostram praesentiam accessisset, nec posset pro eo, quod tunc temporis nos eramus infirmitate gravati, suas literas obtinere, moram apud sedem apostolicam faciendo post paucos dies contigit ipsum etiam infirmari. Dum autem esset in lecto aegritudinis constitutus, accessit ad eum quidam clericus de Casali novo, Azo nomine, qui tunc temporis morabatur in Urbe, et sub spe dilectionis et gratiae promisit ei se quas a nobis postulabat literas obtenturum; qui credidit verbo eius, et expensas tribuit, quas pro literis ipsis se expensurum praefatus clericus proponebat. Tandem ad eum quasdam commissionis literas ad venerabilem fratrem nostrum Tranensem archiepiscopum et dilectum filium abbatem de Coronata portavit, quas praedictus presbyter credens veras esse et de nostra conscientia emanasse, ad iudices detulit delegatos. Quumque in praesentia ipsorum iudicum tu literas argueres falsitatis, et sacerdos ipse et alii clerici de Casali novo eas veras esse proponerent, tu easdem literas sub sigillo praedictorum iudicum ad nostram praesentiam direxisti, quas utique falsas esse deprehendimus manifeste, pro quo tibi per scripta nostra mandavimus, ut illum, qui praefatas literas impetravit, officio beneficioque suspensum ad nostram praesentiam dirigeres puniendum. Verum quum sacerdotem praedictum sua redderet conscientia innocentem, postquam tu eum officio et beneficio suspendisti, ad nostram festinanter accessit praesentiam ad suam innocentiam excusandam. Sed quum apud nos moram faceret longiorem, et a nobis misericordiam postularet, praefatae falsitatis omnimodam ignorantiam proponendo, ipsum tamen cum literis nostris ad te duximus remittendum, ut misericordiam inveniat, quam precatur. Inde est, quod ]Fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si literae apostolicae, in quibus falsitas fuerit deprehensa, de simplici iustitia formam habeant, quum praesumi non debeat, quod pro talibus literis, quae possunt facile a quibuslibet obtineri, fraudem quis commiserit falsitatis, [ab ipso presbytero canonica purgatione recepta, quod conscius non fuerit falsitatis, ]nec literis [illis ]usus est, postquam eas falsas esse cognovit, tu, ei [divinae pietatis intuitu ]officium beneficiumque restituens, ipsum super hoc ulterius non molestes, [quia sicut iustum est etc. ]