Latin
Book 5, lines 5.1.634-5.1.644
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.634-644
Not analysed yet
Gregorius IX. I. et I. Canonicis Pragensibus.
Apostolicae sedis (Et infra: )Verum, quia tempore suspensionis ignari celebrastis divina, vos reddit ignorantia probabilis escusatos. Ceterum, si forte ignorantia crassa et supina aut erronea fuerit, propter quod dispensationis gratia egeatis, eam vobis de benignitate apostolica indulgemus. [Dat. X. Kal. Mai. 1227.]
CAP. X. Excommunicatus minori celebrans non est irregularis, sed peccat, et potest eligere, et ea, quae sunt iurisdictionis, exercere, licet non eligi; et, si confert sacramenta, licet peccet, tamen collatio tenet et suum habet effectum.
Idem.
Si celebrat minori excommunicatione ligatus, licet graviter peccet, nullius tamen notam irregularitatis incurrit, nec eligere prohibetur, vel ea, quae ratione iurisdictionis sibi competunt, exercere. Si tamen scienter talis electus fuerit, eius electio est irritanda pro eo, quod ad susceptionem eorum eligitur, a quorum perceptione a sanctis Patribus est privatus. Peccat autem conferendo ecclesiastica sacramenta; sed ab eo collata virtutis non carent effectu, quum non videatur a collatione, sed participatione sacramentorum, quae in sola consistit perceptione, remotus; dummodo non in contemptum ecclesiasticae disciplinae, videlicet contra prohibitionem superioris, communioni excommunicatorum pertinaciter se ingesserit, in quo casu est anathemate feriendus.
TITULUS XXVIII. DE CLERICO NON ORDINATO MINISTRANTE.
CAP. I. Clericus, ministrans in pertinentibus ad ordinem, quem non habet, deponendus est, et amplius non ordinandus.
Hormisda Papa.
Si quis baptizaverit aut aliquod divinum officium exercuerit non ordinatus, propter temeritatem abiiciatur de ecclesia, et nunquam ordinetur.
CAP. II. Diaconus, missam celebratos, ad sacerdotium non promovetur, et a diaconatu suspenditur ad tempus; sed in beneficio poterit ad tempus dispensarI. Urbanus III. Legionensi Episcopo.
Ex literis tuae fraternitatis innotuit nobis, quod I. diaconus praesentium lator, volens ante tempus in presbyterum ordinari, asseruit, se propter ordinationem tuam gradum sacerdotalem adeptum, et ,quum non imposuisses ei manum, missarum celebrationem usurpare praesumpsit, postmodum vero Domino inspirante rediit ad se ipsum, et proprium recognoscens excessum, in tanto sibi periculo consuli humiliter postulavit. Quia igitur super hoc tua nos duxit fraternitata consulendos, literis praesentibus Consultationi tuae respondemus, quod ad sacerdotis officium non poterit promoveri; a diaconatu quoque biennio vel triennis pro tua maneat provisione suspensus. De beneficio autem misericorditer agatur cum eo, ne sustentatione privatus ad saeculi negotia revertatur. Ut autem securius ei possis hanc misericordiam facere, de agenda imposita poenitentia diligentem circa eum curam non desinas exhibere. Salubrius autem sibi absque dubio providebit, si ad regularem vitam se duxerit transferendum.