# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.645-652

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, Book 5, lines 5.1.645-5.1.652. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/5.1.645

TITULUS XXIX. DE CLERICO PER SALTUM PROMOTO.
CAP. UN.
Qui ignoranter per saltum de subdiacono fit presbyter, post poenitentiam in diaconum ordinatur, et postea potest secum in sacerdotio dispensarI. Innocentius III. Bononiensi Episcopo.
Tuae nobis praesentatae literae continebant, quod, sicut ex relatione quorundam bonorum virorum receperas, P. presbyter lator praesentium , diaconatus ordine praetermisso, se fecit ad sacerdotii ordinem promoveri, quumque super hoc ab ipso quaesisses diligentius veritatem , ipse tibi quoque secreto humiliter confessus est, se pro certo nescire, si res taliter se haberet, sed, ex quo boni viri hoc asserebant, inter quos fuerat conversatus, credebat assertioni eorum, eo, quod ipse tempore, quo ordines inferiores susceperat, infra annos discretionis fuerat constitutus. Tu igitur, ipsum ad apostolicam sedem transmittens, a nobis humiliter supplicasti, ut cum eo misericorditer agere dignaremur. Nos igitur, eius miseriae condolentes, fraternitati tuae per apostolica scripta Mandamus, quatenus condignam poenitentiam pro huiusmodi negligentia iniungas eidem; qua peracta, quia non intelligitur iteratum quod factum esse nescitur, ipsum in diaconum ordinare procures, et sic de misericordia eundem ministrare permittas in ordine sacerdotis. [ Dat. Rom. ap. S. Petr. XII. Kal. Febr. 1205.]
TITULUS XXX. DE EO, QUI FURTIVE ORDINEM SUSCEPIT.
CAP. I. Qui furtive recipit ordinem, si contra hoc facientes lata erat excommunicatio, sine dispensatione Papae in sic suscepto ministrare vel ad superiorem adscendere non potest; sed, si excommunicatio lata non erat, episcopus et abbas poterunt dispensare. H. d. cum duobus sequentibus.
Allexander III. Lingoniensi Episcopo.
Veniens ad nos P. lator praesentium nobis exposuit, se antiqui hostis versutia circumventum furtive diaconatus ordinem suscepisse. Unde fraternitati tuae respondemus, quod, si forte non fuit a te, vel ab aliquo archidiaconorum vel praelatorum tuorum sub anathematis interminatione prohibitus, tu ipse in promotione ipsius ad sacerdotale officium condigna satisfactione imposita, nisi alia impediant, pro arbitrio tuo dispenses. Si vero interminatio anathematis super hoc facta est, moneas eum, sicut et nos fecimus , ut in aliquo monasterio seu canonia habitum suscipiat regularem; cui iuxta admonitionem , ex quo in habitu illo aliquanto tempore fuerit laudabiliter conversatus, poteris misericorditer providere; alioquin nulla ratione concedimus, eum ad sacerdotalem ordinem promoverI. CAP. II. Summatum est supra capitulo proximo.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
