# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.653-658

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, Book 5, lines 5.1.653-5.1.658. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/5.1.653

Coelestinus III. Quum H. lator praesentium, sicut nobis sua quaestione monstravit, ad tuam ordinationis causa praesentiam accessisset, iuxta consuetudinem patriae sibi quatuor minores ordines contulisti; quibus non contentus, subdiaconatum etiam [ eodem die, inter alios latens te inscio, et diaconatum ] temerario ausu recepit. Quia vero idem clericus in hoc facto multum excessit, mandamus, quatenus eum in minoribus duntaxat ordinibus celebrare permittas. Si vero domum religionis intraverit, et vita et mores eius exegerint: abbas suus , si voluerit, [ etiam ] in aliis cum eo poterit ordinibus dispensare.
CAP. III. Summatum est supra capitulo primo.
Idem.
Innotuit nobis ex tenore tuarum literarum , quod G. clericus lator praesentium et alii duo de dioecesi tua ad G. quondam Seguntinum episcopum, ut ordines ab eo reciperent, accesserunt; quumque ab eodem episcopo sub excommunicationis sententia fuisset inhibitum, ne quis se ad duos ordines suscipiendos ingereret, praedicti clerici nihilominus subdiaconatus et diaconatus ordinem clandestine susceperunt. Quia igitur, quid tibi faciendum sit, pro his tua nos duxit fraternitas consulendos , Consultationi tuae taliter respondemus, quod taliter ordinati in susceptis ordinibus de iuris rigore ministrare non debent. Verum tamen, si ad religionem aliquam voluerunt se transferre, et, peracta poenitentia pro arbitrio tuo eis iniuncta, ibidem laudabiliter fuerint conversati, processu temporis cum eis poteris de nostra licentia dispensare, ut postmodum susceptorum ordinum exsecutione laetentur. Praeterea pro praedicto G., quum in persona propria laboravit, fraternitatem tuam rogamus attentius et monemus, ut eum facias in canonicam regularem St. P. de Semina vel alium religiosum locum, ubi deploret excessum, tanquam fratrem assumi, ut si ei ibidem viventi regulariter sua merita videris suffragari ministrandi prout diximus ei tribuas facultatem .
TITULUS XXXI. DE EXCESSIBUS PRAELATORUM ET SUBDITORUM.
CAP. I. Monet praelatos abstinere a gravaminibus, subditorum, et aliqua enumerat, et geminatum poenam imponit contra facientibus.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
