# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.674-680

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, Book 5, lines 5.1.674-5.1.680. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/5.1.674

CAP. VIII. Praelatus inferior citra episcopum non potest suam ecclesiam vel sibi subiectam alteri unire sine episcopi consensu, etiam metropolitani auctoritate interveniente. H. d. et est casus multum allegabilis.
Coelestinus III. Faustino Episcopo.
Sicut unire episcopatus atque potestati subiicere alienae, ad summum Pontificem pertinere dignoscitur: ita episcopi est ecclesiarum suae dioecesis unio et subiectio earundem. Quum itaque, sicut nobis innotuit , prior Grandensis monasterium suum, quod est in tua dioecesi, et de tuo debet ordinari consensu, monasterio de Accato, tuo assensu minime requisito, subiecerit sive unierit, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus atque indulgemus, ut , quod fecit super hoc te inconsulto, tibi liceat auctoritate nostra, sicut iustum fuerit, infirmare, non obstante assensu vel confirmatione, quam metropolitanus interposuisse proponitur, quum in dioecesi sui suffraganei absque ipsius assensu non debeat aliquid huiusmodi contra constitutiones canonicas attentare, nos quoque id decernimus, prout dictum est , irritandum, statuentes etc .
CAP. IX. Suspendi debet clericus, qui de suo crimine publice gloriatur.
Innocentius III. Archipresbytero sancti Andreae de Pall.
Quam sit grave crimen in clericis, quum malefecerint, gloriari et in rebus pessimis exsultare , nullus sanae mentis ignorat. Accepimus sane, quod non sine dolore referimus , quod, quum R. Deserien. P. filiam suam cuidam I. nomine tradiderit in uxorem, P diaconus ecclesiae S. Petri, filius A. sacerdotis , non erubuit publice confiteri, se mulierem praedictam carnaliter cognovisse; unde factum est, quod praedictus vir ad propria eam remitteret, cui fuerat matrimonialiter copulata. Ideoque tibi per apostolica scripta mandamus, quatenus, si tibi constiterit de praemissis, omni contradictione et appellatione cessante praefatum clericum ab officio et beneficio suspendere non postponas, compellens virum, ut uxorem suam recipiat, eique, sicut iustum est, officium exhibeat maritale. [ Dat. IV. Id. Maii Pont. nostr. Ao. I. 1198.]
CAP. X. Clericus, auctoritatem vel consilium directe vel indirecte homicidio praestans, irregularis efficitur.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
