# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.685-690

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, Book 5, lines 5.1.685-5.1.690. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/5.1.685

CAP. XII. Cognoscere de causa matrimoniali, item poenitentias publicas et indulgentias concedere spectat ad dignitatem episcopalem; unde inferior praelatus de his se intromittere non debet, nisi ei competat de iure specialI. Idem in concilio generalI. Accedentibus ad nos de diversis mundi partibus episcoporum querelis, intelleximus graves et grandes quorundam abbatum excessus, qui, suis finibus non contenti, manus ad ea, quae sunt episcopalis dignitatis, extendunt, de causis matrimonialibus cognoscendo, iniungendo publicas poenitentias, concedendo etiam indulgentiarum literas, et similia praesumendo, unde contingit interdum, quod vilescit episcopalis auctoritas apud multos. Volentes igitur in his et episcoporum dignitati et abbatum providere saluti, praesenti decreto firmiter prohibemus, ne quis abbatum ad talia se praesumat extendere, si proprium voluerit periculum evitare; nisi forsan quisquam eorum speciali concessione vel alia legitima causa super huiusmodi valeat se tuerI. CAP. XIII. Ad revelandum peccatorem, sive peccatum in poenitentia confessum, sacerdos compelli non potest.
Honorius III. P. tit. sanctae Pudentianae Presbytero cardinali, Vicario nostro.
Dilectus filius Ioannes, sancti Thomae de Parione presbyter, exposuit coram nobis conquerendo, quod rectores fraternitatis Urbis ipsum ad revelandum fures, et id , quod super quodam furto sibi tanquam sacerdoti fuerat revelatum, vel ad satisfaciendum exinde damnum passo arctare nitentes, in eum, nisi alterum praemissorum intra octo dies efficeret, tulerunt sententiam interdicti. Quia igitur perniciosum esset, praedictum presbyterum sibi taliter credita revelare, ac iterum iniquum , cogi ad id, quod non rapuit, exsolvendum, discretioni tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus praefatos rectores coram te conveniens, iniungas eisdem, ut a memorati presbyteri super hoc gravamine penitus conquiescant.
CAP. XIV. Privati homines regulariter nequeunt constituere collegium et habere signa collegii, nisi eis aliter concedatur.
Idem Praeposito R. et I. Archidiacono Suessionensibus.
Dilecta in Christo filia abbatissa Iotrensis nobis insinuare curavit, quod, quum presbyteri et clerici Iotrensis ecclesiae Meldensis dioecesis non consueverint proprium habere sigillum, nec sint unum corpus ita, quod capitulum appellaretur, nihilominus tamen contra voluntatem ipsius abbatissae , quae ipsorum caput est et patrona, sigillum habere contendunt in ipsius praeiudicium et gravamen; quare id eis a nobis petiit inhiberi. Quia vero nobis non constitit de praemissis , Discretioni vestrae mandamus, quatenus, inquisita super his diligentius veritate , si vobis constiterit ita esse dictis presbyteris et clericis auctoritate nostra inhibeatis expresse, ne praesumant vel de novo fabricare sigillum, vel uti eo, si forte noviter fuerit fabricatum, ipsos si contra prohibitionem nostram venire praesumpserint, a praesumptione huiusmodi per censuras ecclesiasticas appellatione postposita compescentes .

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
