Latin
Book 5, lines 5.1.691-5.1.695
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.691-695
Not analysed yet
CAP. XV. Qui contra iuramentum negat praelatum dominum suum, vel coram iudice saeculari de ipso conqueritur vel ipsum invadit, deponi debet.
Idem S. Auberti Archidiacono, Abbati de Annona Praeposito CameracensI. Gravem et dolore non vacuam, ac toti clero contumeliarum aculeis circumfertam recepimus questionem, quod, quum venerabilis frater noster Ambianensis episcopus quoddam beneficium vacans, quod altare dicitur de Villesco, cuidam idoneo, prout ad se spectare credebat, absente tamen Ambianensi archidiacono contulisset, idem archidiaconus, stipatus caterva Manasseri fratris sui et quorundam aliorum, accedens ad episcopum memoratum, et proponens, quod ei iniuriatus fuerat super hoc, institit apud eum, ut sine causae cognitione a beneficio ipso prorsus amoveretur ab episcopo institutus. (Et infra: )Discretioni vestrae mandamus, quatenus, si vobis constiterit, archidiaconum saepe dictum semel et secundo contra fidem homagii praestiti ac debitam reverentiam episcopum suum esse dominum negasse, vel in foro saeculari deposuisse contra eum super rebus spiritualibus quaestionem, aut tam invasoribus episcopi et sociorum eius, quam fratri eius vel complicibus suis causam vel consilium praebuisse, ipsum, tanquam membrum putridum, ne sua contaminet alios corruptela ,ab Ambianensi ecclesia perpetuo abscindatis et removeatis omnino ,beneficia sua facientes personis idoneis per illos, ad quos donatio eorum pertinet, assignari; alioquin, quia contra eum publica fama laborat, et manifestae praesumptiones apparent, purgationem ei super praemissis canonicam cum manu decima eiusdem dignitatis et ordinis eiusdem provinciae indicatis. Quod si forte in tali purgatione defecerit infra tempus praefigendum a vobis ipsum cuiuslibet contradictionis et appellationis impedimento sublato officio beneficioque privetis, facientes nihilominus sicut superius est expressum beneficia, quae idem archidiaconus detinet personis idoneis assignari .
CAP. XVI. Ponit XV. gravamina, illata religiosis, a quibus praecipit praelatos abstinere.
Gregorius IX. universis ecclesiarum Praelatis.
Nimis iniqua (Et infra: )Quum religiosi viri, abnegantes salubriter semet ipsos, elegerint in paupertate Christo pauperi ad placitum famulari, tanquam nihil habentes, et omnia possidentes: non desunt plerique tam ecclesiarum praelati quam alii, qui, caeca cupiditate seducti, propriae aviditati subtrahi reputantes quicquid praedictis fidelium pietas elargitur, quietem ipsorum multipliciter inquietant. Volunt namque contra regulam a sede apostolica approbabatam et sui ordinis instituta ipsis invitis eorum confessiones audire, ac eis iniungere poenitentias, et eucharistiam exhibere; nec volunt, ut corpus Christi in eorum oratoriis reservetur. Et fratees ipsorum defunctos apud ecclesias suas compellunt sepeliri, et eorum exsequias celebrari, et, si quis decedentium fratrum alibi quam in suis ecclesiis eligat sepulturam, funus primo ad ecclesias suas deferri cogunt, ut oblatio suis usibus cedat. Nec sustinentes, eos habere campanam, vel coemeterium benedictum, certis tantum temporibus permittunt ipsos celebrare divina. Volunt quoque in domibus eorum certum numerum fratrum, sacerdotum clericorum et laicorum, nec non cereorum, lampadarum et ornamentorum pro voluntate sua taxare, ac residuum cereorum, quando noviter apponuntur exigunt ab eisdem. Nec permittunt, quod novi sacerdotes eorum alibi quam in ecclesiis suis celebrent primas missas, eos nihilominus compellentes, ut in quotidianis missis, quas in suis locis et altaribus celebrant, oblationes ad opus eorum recipiant et reservent; quicquid etiam eis, dum celebrant missarum solennia, intra domorum suarum ambitum pia fidelium devotione donatur, ab ipsis extorquere oblationis nomine contendentes, quod eisdem tam in ornamentis altaris quam in libris ecclesiasticis absolute confertur, vendicant perperam iuri suo. Quocirca mandamus, quatenus universi et singuli a praenotatis gravaminibus desistatis, subditos vestros ab huiusmodi arctius compescendo. [XII. Kal. Sept. 1231.]