Latin
Book 5, lines 5.1.707-5.1.715
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.707-715
Not analysed yet
CAP. III. In optione est nunciantis novum opus, an intra tres menses de praeiudicio suo debeat ostendere, et interim cessetur ab opere; an vero recepta cautione de opere demoliendo statim aedificari permittat. H. d. cum sequ.
Honorius III. Significantibus canonicis sanctae Opportunae Parisiensis innotuit nobis, quod, quum super eo, quod N. Rufus civis Parisiensis in quadam platea ecclesiae suae, infra claustrum ipsorum sita ,eis prohibentibus in suum aedificabat praeiudicium et gravamen, deposuerunt coram officiali Parisiensis archidiaconi quaestionem, eis offerentibus in continenti probare praeiudicium et plateam ad suam ecclesiam pertinere, ac petentibus insuper ,ut non obstante, quod dictus N. cautionem de demoliendo opere offerebat, aedificium prohiberi. Et quia idem officialis interloquendo decrevit, probationes eorum admittendas esse, ac ab opere interim quiescendum, idem N. ad Senonensem ecclesiam provocavit. Sed quum Senonensis officialis, Nicolai praedicti cognatus ,eadem interlocutoria pro suae duntaxat voluntatis arbitrio revocata, decreverit, ad opus sub cautione de demoliendo ipso, non admissis eorum probationibus, procedendum, praedicti canonici nostram audientiam appellarunt, unde petebant, ut ipsorum probationes recipi, ac prohiberi aedificium mandaremus . Ideoque discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si est ita, revocato in irritum quicquid post appellationem huiusmodi temere inveneritis attentatum, super hoc quod iustum fuerit appellatione postposita statuatis, facientes etc.
CAP. IV. Summatum est supra capitulo proximo.
Gregorius IX. Is, cui opus novum te nunciasse proponis, non obstante cautione, quae offertur ab ipso de opere destruendo, si non iure aedificatum exsistat, tenetur te per trium mensium spatium exspectare, iuris tui praeiudicium probare volentem.
TITULUS XXXIII. DE PRIVILEGIIS ET EXCESSIBUS PRIVILEGIATORUM.
CAP. I. Episcopalis dignitas non debet tribui, nisi locis insignibus et populosis.
Leo Papa.
Episcopalia gubernacula non nisi maioribus populis et frequentioribus civitatibus praesidere oportet, ne, quod, sanctorum Patrum divinitus inspirata decreta vetuerunt, viculis et possessionibus vel obscuris et solitariis municipiis tribuatur sacerdotale fastigium, et honor, cui debent excellentiora committi, ipsa sui numerositate vilescat. [Quod nunc etc. Dat. IV. Id. Aug. 446.]
CAP. II. Non obstante privilegio fori potest laicus ecclesiae malefactor per ecclesiam punirI. Gregorius P. Subdiacono.