Latin
Book 5, lines 5.1.71-5.1.76
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.71-76
Not analysed yet
CAP. XXVII. Contra praelatum, denunciatum de dilapidatione, fit commissio super veritate inquirenda, et pendente negotio debet sibi interdici potestas alienandI. Idem Episcopo Cister. ,de Alde. et de Salen. Abbatibus.
Praelatorum excessus [tanto sunt severius corrigendi, quanto plures eorum corrumpuntur exemplo, si remanerent incorrecti ]Sane dilecti filii C. [C. E. H. ]et quatuor alii canonici Frisigienses [bonae memoriae H. papae praedecessori nostro ]denunciando monstrarunt, quod [venerabilis frater noster ]Frisigiensis episcopus bona sui episcopatus, quem, ut dicunt, fuit minus canonice assecutus, adeo graviter dilapidat et consumit, quod, nisi celeriter adhibeatur remedium, episcopatus idem per eum ad irreparabile dissolutionis opprobrium deducetur, nec solummodo rerum, verum etiam famae suae prodigus et salutis, vitam ducit enormiter dissolutam, [adeo ut inficiationi eius continentiae non sit locus, quum manifeste cohabitationis indicio comprobetur, alias quod modesta pontificalis gravitatis abiecta se dictis et factis sic levem ac irreprehensibilem exhibet, ut eius vita eis sit in laqueum et in scandalum, quibus esse deberet honestatis exemplum. Quia igitur haec sub dissimulatione transire nec volumus nec debemus, sequentes formam literarum, quas dictus praedecessor noster super hoc providerat destinandas, ]Discretioni vestrae [per apostolica scripta ]mandamus, quatenus personaliter accedentes ad locum inquiratis sollicite veritatem, et eam fideliter conscribentes sub sigillis vestris nobis transmittatis inclusam, eidem episcopo terminum assignantes, quo nostro se conspectui [personaliter ]repraesentet pro meritis recepturus, potestate vendendi, dandi, infeudandi seu quomodolibet alienandi bona ipsius ecclesiae interim eidem [episcopo ]penitus interdicta. [Quod si etc. Dat. Later. V. Kal. Mai. Ao. I. 1227.]
TITULUS II. DE CALUMNIATORIBUS.
CAP. I. Subdiaconus, calumniose accusans diaconum, subdiaconatu privatur, et publice verberibus castigatur, et in exsilium mittitur.
Gregorius Anthemio Subdiacono.
Quum fortius punienda sint crimina, quae insontibus et maxime sacratis hominibus inferuntur, quam sitis culpabiles omnes ,qui in causa Ioannis diaconi resedistis, attendite, ut Hilarium, criminatorem ipsius, nulla ex diffinitione vestra poena conveniens castigaret. [Nec illud ad excusationem vestram, credatis esse idoneum, quod vobis, quasi iudicare volentibus, solus frater et coepiscopus noster Paschasius dicitur distulisse. Nam si zelus in vobis rectitudinis vignisset, facilius uni a multis rationabiliter suaderi, quam multi ab uno poterant sine causa differri. ]Quia ergo tantae nequitiae malum sine digna non debet ultione transire, iubemus eundem H. prius subdiaconatus, quo indignus fungitur, privari officio, et verberibus publice castigatum in exsilium deportari, ut unius poena multorum possit esse correctio etc .