# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.719-725

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, Book 5, lines 5.1.719-5.1.725. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/5.1.719

CAP. IV. Suis privilegiis privandus est qui alienis derogat.
Idem Archiepiscopis et Episcopis, ad quos literae istae pervenerint.
Dilecti filii nostri fratres Hospitalis Hierosolymitani transmissa nobis conquestione monstrarunt, quod vos eis de malefactoribus suis iustitiam facere non vultis, privilegia ipsorum recipere contemnentes, nec ipsos eleemosynas quaerere in vestris parochiis, aut fratres eorum sepelire aliquatenus permittatis. Quoniam igitur iidem fratres multis sunt libertatibus et privilegiis a Romanis Pontificibus praemuniti, quae ut nostris temporibus infringantur nolumus sustinere, fraternitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus iam dictis fratribus in his, quae sibi ab ecclesia Romana noscuntur indulta fuisse, nullam prorsus molestiam faciatis, nec ea sibi contradicere vel denegare aliquatenus attentetis. Si enim de vobis in veritate de cetero talia poterimus comperire , Pro certo sciatis, quod nos concessa vobis privilegia decurtabimus, quum nostris et ecclesiae Romanae scriptis authenticis obviare minime timeatis.
CAP. V. Etiam privilegiati non possunt admittere excommunicatos ad sepulturam, et, si admiserint, debent inde eos eiicere, et, si non fecerint, episcopus supplebit.
Idem Cantuariensi Archiepiscopo.
Ad haec in beatorum Apostolorum principis sede Domino disponente quanquam immeriti sumus constituti, ut plantare debeamus quae ad virtutum spectant decorem, et evellere et eradicare curemus quae obvia sunt rationi et profectum impediunt salutis. Intelleximus sane, quod Hospitalarii nominatim excommunicatos contra prohibitiones episcoporum ecclesiasticae praesumunt tradere sepulturae, non cogitantes, quam grave sit illis morte communicare, quos, dum viverent, ecclesia a suo sinu pro eorum excessibus segregavit. Unde, quoniam huiusmodi praesumptionem et temeritatem nolumus nec debemus aliquatenus tolerare, frater, tibi per apostolica scripta Mandamus, quatenus Hospitalariis praecipias, ut, si quos in excommunicatione defunctos in coemeteriis ecclesiarum sepelierint, eos extra coemeteria ipsa penitus eiiciant. Quodsi facere noluerint, tu hoc ipsum de his, quos in excommunicatione defunctos esse tibi constiterit, auctoritate nostra remoto appellationis obstaculo exsequaris. [ Praeterea de his etc. - Dat. Ferentini X. Kal. April. 1175.]
CAP. VI. Contra privilegium ecclesiae praescribitur spatio XXX. annorum, hodie vero XL. ut infra eod. Accedentibus.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
