Latin
Book 5, lines 5.1.726-5.1.733
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.726-733
Not analysed yet
Idem Abbati et Monachis S. Andreae Cisterciensis ordinis.
Si de terra, quam habetis in parochia canonicorum de Plautio, per XXX. annos eis decimas persolvistis, eas sibi de cetero [et ]integre [aliqua ]sine molestatione occasione et appellatione postposita persolvatis, et quas noscimini subtraxisse integre restituatis . Licet enim privilegiorum Romanae ecclesiae beneficio fratribus Cisterciensis ordinis indultum fuerit, quod de laboribus suis nullas decimas vel primitias persolvere debeant: de privilegio tamen [a ]nobis indulto tanto tempore vobis detrahere voluistis, quum liberum sit unicuique suo iuri renunciare, eoque modo non potestis vos in hac parte tueri. [Sane nisi nos vos et ordinem vestrum adeo diligeremus, etc. ]
CAP. VII. De privilegiis non est iudicandum, nisi eorum tenore inspecto, et secundum continentiam eorum ab omnibus subditis sunt servanda.
Idem Ambianensi Episcopo.
Porro, quamvis Templarii et Hospitalarii multa sint libertatis praerogativa donati, non dubitamus, quin aliam libertatem habeant in locis, in quibus, antequam pervenissent ad eos, fuerant habitatores, quod totum ex inspectione privilegiorum suorum plenius advertere potes, et secundum quod inveneris, ita observes. Sic enim eos volumus privilegiorum suorum servare tenorem, quod eorum metas transgredi minime videantur.
CAP. VIII. Per solutionem census, quae fit Romanae ecclesiae, non probatur exemptio a iurisdictione episcoporum.
Idem I. apostolicae sedis Legato.
Recepimus literas, quas de ecclesiis censualibus episcopatus venerabilis fratris nostri Novariensis episcopi direxisti, et ex earum tenore perpendimus, qualiter ad iura nostra servanda vigil exsistas . Ceterum diligentiam tuam volumus non latere, quod, sicut non omnes, qui specialiter beati Petri iuris exsistunt, annuatim apostolicae sedi censum exsolvunt, ita non omnes nostri censuales ab episcoporum subiectione habentur immunes. Inspicienda sunt ergo ipsarum ecclesiarum privilegia, et ipsorum tenor est diligentius attendendus, ut, si fuerit deprehensum, quod ecclesia, quae censum solvit, specialiter B. Petri iuris exsistat, et ad indicium perceptae libertatis census annuus conferatur, non immerito poterit speciali praerogativa gaudere. Si vero ad indicium perceptae protectionis census persolvitur, non ex hoc iuri dioecesani episcopi aliquid videtur esse subtractum. Quum igitur constet, presbyterum S. Petri praefato episcopo obedientiam promisisse in ordinatione sua, sicut in iure confessus asseruit, nolumus, quod eum vel aliquos tuearis, quia sicut iustitias nostras volumus a fratribus et coepiscopis nostris reservari, ita eorum iura nos convenit illibata custodire .