# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.734-740

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, Book 5, lines 5.1.734-5.1.740. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/5.1.734

CAP. IX. Privilegium, uni concessum, non potest ad alium extendi propter identitatem rationis. H. d. et solet quotidie allegarI. Idem.
Sane ( Et infra: ) Temerarium est et indignum, aliquem sibi sua auctoritate praesumere, quod Romana ecclesia alicui, certa ratione inspecta, singularibus voluit beneficiis indulgere.
CAP. X. In oratoriis privatis campanae publicae teneri non possunt etiam per religiosos. H. d. et tene menti hunc textum, qui quotidie allegatur et est in usu.
Coelestinus III. Abulensi Episcopo.
Patentibus literis nostris certificari desideras, utrum Templariis, Hospitalariis et aliis, oratoria in domibus suis habentibus, liceat campanas in eis ponere publiceque pulsare. Respondemus autem consultationi tuae quam facis, et dicimus , quod non licet eis hoc agere; quin potius per te per censuram ecclesiasticam appellatione remota coercendi sunt, ut ita sint suo iure contenti, quod iustitiam non impediant aliorum.
CAP. XI. In tota provincia exhortationis officio privantur Hospitalarii, qui mittunt pro eleemosynis cruce falso signatos, et, si missi sunt laici, excommunicantur; si sunt clerici, ab officio et beneficio suspenduntur. Et eadem suspensione puniuntur qui ante reconciliationem in polluta ecclesia celebrant; et suspensi per episcopos exemptos absolvi non possunt; et fratres privilegiatorum, qui ad eos se omnino non transferunt, privilegiati non sunt.
Innocentius III. Archiepiscopo LugdunensI. Tuarum nos tenor edocuit literarum, quod fratres Hospitalis sancti Ioannis laicos et illiteratos mittunt pro eleemosynis colligendis, quas populus ex devotione pro sustentatione pauperum praefato loco mittere consuevit. Quia vero non sufficiunt per se loca omnia circumire, sibi clericos, sacerdotes, laicos etiam rudes, non religiosos, sed in nequitiis exercitatos assumunt, eorum pectoribus crucis characterem imponentes. Quumque gulae et ebrietati deserviant, se valde inhonestos in aliis ostendentes, clerum et populum graviter scandalizant, quum ipsi laici prioratuum fungantur officiis, et tam clericis quam sacerdotibus praeponantur, et non solum episcopis inobedientes exsistunt, verum etiam quasdam immunitates, tanquam ab apostolica sede sibi indultas, praesumunt sibi temere vindicare . Quum enim in quadam ecclesia baptismali, eis a praedecessore tuo collata, quidam eorum, nuper percutiens vicarium sacerdotem, ipsam ecclesiam sanguinis effusione foedasset, usque ad reconciliationem divina ibidem interdixisti officia celebrari; sed nihilominus ipsi in ea divina officia celebrarunt. Sacerdotes insuper, undecunque venientes ad eos, de quorum etiam conversatione et ordinatione nulla certitudo prorsus habetur, ad divinum officium sibi celebrandum recipiunt, episcoporum assensu minime requisito . Alios vero presbyteros ab officio suspensos per episcopos suos pro suorum exigentia meritorum , iidem, quum sint laici, ad divina officia restituunt exsequenda. Quosdam praeterea, qui cum uxoribus suis in domibus propriis commorantur, eo, quod eis de suis aliquid conferunt annuatim, ita emancipare contendunt, ut aliquibus secundum legem terrae de sibi obiectis respondere minime teneantur. Verum, quia privilegium meretur amittere qui permissa sibi abutitur potestate, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si quos clericos, seu sacerdotes aut laicos a dictis fratribus pro colligendis eleemosynis cruce falso signatos inveneris, his, a quibus ipsos missos esse constiterit, per totam provinciam tuam nostra fretus auctoritate exhortationis huiusmodi officium interdicas, missos etiam , si laici fuerint, excommunicationis mucrone percell�as, si clerici vel presbyteri fuerint , ab officio beneficioque suspendas, nullo prorsus privilegii beneficio vel appellationis remedio praevalente. Eos vero, quos in praedicta ecclesia, lege tibi dioecesana subiecta, post interdictum tuum divina celebrare cognoveris, eadem poena suspensionis involvens, in ea, donec reconciliata fuerit, quemadmodum sacros praecipiunt instituta , officia non permittas celebrari divina; presbyteros etiam, suspensos ab episcopis suis, et per praedictos fratres ad officia sua temere restitutos, in eandem sententiam suspensionis nostra fretus auctoritate reducas. Illos vero, quos ad respondendum aliis secundum legem terrae pro praemissa causa asserunt non teneri, nolumus excusari, quin eos ad respondendum sublato appelationis impedimento compellas. [ Dat. Lat. V. Id. Dec. 1198.]

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
