# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.755-764

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, Book 5, lines 5.1.755-5.1.764. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/5.1.755

CAP. XVIII. Receptus sub protectione Papae per hoc non censetur exemptus. Hoc dicit.
Idem Ausonensi Episcopo.
Ex parte tua fuit quaesitum a nobis , utrum clerici et laici, qui literas protectionis ostendunt, in quibus personae suae expresso nomine cum omnibus rebus suis sub apostolica protectione consistere declaruntur, a iurisdictione episcopi dioecesani sint exempti. Nos autem tibi super hoc taliter respondemus, quod per literas huiusmodi, quas quandoque aliquibus personaliter indulgemus , ab episcoporum suorum potestate minime subtrahuntur. [ Dat. Rom. ap. S. Petr. Id. Dec. 1204.]
CAP. XIX. Religiosi, quibus a Papa concessum est, ut ecclesias eis subiectas possint in proprios usus convertere, non auctoritate propria, sed a dioecesano loci possessionem illarum ecclesiarum recipere debent, nisi in privilegio aliud exprimatur.
Idem Elidensi Episcopo.
Pastoralis officii ( Et infra: [ cf. c. 28. de off. iud. del. I. 29.]) Interrogasti praeterea utrum viris religiosis, quibus a sede apostolica est indultum, ut ecclesias suas in proprios usus possint convertere, decedentibus personis earum, liceat auctoritate propria possessionem earundem ecclesiarum intrare, vel per dioecesanum episcopum in ipsa sint potius inducendi. Ad quod utique respondemus, quod, nisi forte in indulgentia summi Pontificis id contineatur expressum, suo episcopo inconsulto in possessionem ipsarum eis non est licitum introire, quia per indulgentiam huiusmodi episcopali iuri non credimus derogari. [ Sollicite etc. ( cf. c. 9. de his, quae fiunt III. 13.) Dat. Rom. ap. S. Petr. XIV. Kal. Ian. 1204.]
CAP. XX. Si is propter cuius delictum positum est interdictum, illud non servat, alii nihilominus servare tenentur; secus, si ille non servat, in cuius favorem latum fuit.
Idem Episcopo et Capitulo Tripolitanis.
Petiistis per sedem apostolicam edoceri, utrum, quum propter Hospitalarios vel Templarios civitas vestra generali supponitur interdicto, eisdem non servantibus, vos illud teneamini observare. Ad quod sic ducimus respondendum, quod illorum excessus vobis non praebet licentiam excedendi. Sed si praefati Hospitalarii vel Templarii privilegiorum suorum fines excesserint, violando temere interdictum, quod pro eis fuerat promulgatum: ne ipsi videantur de aliorum fletu ridere, vos in poenam praesumptionis eorum, quamdiu ipsi violaverint interdictum, de nostra licentia celebretis. [ Dat. Signiae XIV. Kal. Oct. Pont. nostr. Ao. XV. 1212.]
CAP. XXI. Privilegium concessum monasterio, ut eius monachi excommunicari non possint, intelligitur de monachis, exsistentibus in monasterio, vel in ecclesiis sibi subiectis utroque iure. Hoc dicit, et est casus quotidianus.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
