# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.765-770

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, Book 5, lines 5.1.765-5.1.770. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/5.1.765

Idem.
Quoniam, sicut nobis per tuas literas intimasti , per confessionem constat partis adversae, quod Nepesinus episcopus ius episcopale percipit in ecclesia sancti Blasii de Flagen., ac per hoc eadem ecclesia non pertinet ad monasterium pleno iure: credimus, quod, non obstante illo capitulo privilegii, quod ipsi monasterio est indultum, ut nullus episcopus ecclesias utroque iure illi subiectas interdicto supponere, vel monachum seu clericum eiusdem monasterii synodare vel excommunicare praesumat, praefatus episcopus possit interdicere dictam ecclesiam, et excommunicare monachum seu clericum vestrum ad eius regimen deputatum, quum alterutrum de iure fuerit faciendum; quoniam illud capitulum esse intelligendum videtur de monachis aut clericis in ipso monasterio permanentibus, vel ad ecclesias destinatis, utroque iure sibi subiectas.
CAP. XXII. Episcopus, remittens alicui ecclesiae decimas episcopales indefinite remisisse videtur non solum praeteritas, sed et futuras. Et est casus notabilis.
Idem Londonensi Archiepiscopo, apostolicae sedis Legato.
Quia circa ( Et infra: [ cf. c. 6. de big. I. 21.]) Subsequenter etiam Quaesivisti, utrum monachi omnium Sanctorum privilegium bonae memoriae E. praedecessoris tui super episcopalibus decimis retinendis indultum, extendere valeant ad possessiones acquisitas, et postmodum acquirendas. Super quo tale damus tuae fraternitati responsum, quod, si decimarum illarum remissio facta exstitit secundum canonicas sanctiones, praedecessor tuus indefinite decimas episcopales monasterio remittendo, quum nihil exceperit et poterit excepisse, ac in beneficiis plenissima sit interpretatio adhibenda, nec debeat una eademque substantia diverso iure censeri, intellexisse videtur non solum de decimis possessionum illius temporis, sed futuri. [ Sane etc. Porro etc. ( cf. c. 6. de cons. et. aff. IV. 14.) Dat. Signiae V. Non. Oct. Pont. nostr. Ao. XVI. 1213.]
CAP. XXIII. Ponit concilium ordinem quatuor patriarchalium sedium, usque ibi: Servata, ubi ponit tria privilegia ipsarum. Primum, quia dant pallium. Secundum ibi: Dominicae, quia ante se crucem deferri faciunt, praeterquam in casibus, hic exceptis. Tertium ibi: In omnibus, quia ad ipsos appellatur. Et in hoc protestatur ibi: Salvis.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
