# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.811-815

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, Book 5, lines 5.1.811-5.1.815. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/5.1.811

CAP. VII. Compurgatores debent esse honesti, et notum habere eum, quem purgant, nec debent a iudice vel alio impediri; et deficiens in purgatione punitur ut convictus.
Idem Gaietanensi Electo.
Quum P. Manconella presbyter ( Et infra: [ cf. c. 10. de accus. V. 1.]) Purgatores vero illius honestatis et opinionis esse volumus, quod verisimile sit, eos nolle amore vel odio seu obtentu pecuniae deierare. Ut autem idonei appareant, necesse est, ut eius, quem purgare debent, vitam et conversationem agnoscant. Deficientem vero in purgatione omni officio et beneficio ecclesiastico privare procures, tibi omnibus modis praecavens, quod, si qui purgando in sua voluerint purgatione assistere, nullam eis malevolentiam vel indignationem ostendas, nec eos aliquo modo impedias, vel ab aliis, quantum in te est, impediri permittas.
CAP. VIII. Absolutio, facta secundum purgationem vulgarem, non tenet, et ea non obstante potest indici de novo purgatio, et admittitur accusatio.
Lucius III. Ex tuarum intelleximus continentia literarum, quod, quum H. presbyterum latorem praesentium , quia infamabatur de homicidio, communicato fratrum consilio in episcopatu tuo , a sacerdotali officio suspendisses, bonae memoriae praedecessoris tui literas tulit in medium, quibus apparuit, eum iudicio aquae frigidae suam innocentiam purgavisse, et episcopum suis eum literis absolvisse, scholaris etiam, qui homicidium instigante diabolo perpetraverat, immunem se ipsum a crimine, tactis sacrosanctis evangeliis, affirmavit . Quia vero peregrina iudicia sunt inhibita, purgationem, quam praestitit, sufficere non putantes, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si accusatores idonei non apparuerint, qui eum de homicidio convincere possint , ut cum septima aut quinta manu sui ordinis, sicut expedire cognoveris, per purgationem canonicam innocentiam suam ostendat, sibi iniungas; quam quum praestiterit, suspensionem sine mora et difficultate relaxes, et eum testimonii boni virum annuncians, ab infamia homicidii nullius contradictione vel appellatione obstante auctoritate nostra fretus absolvas. Is autem, qui infamatur, sese immunem a crimine homicidii praestito iuramento firmabit, et purgatores, quod eum credant verum iurasse, iurare debebunt .

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
