Latin
Book 5, lines 5.1.821-5.1.823
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.821-823
Not analysed yet
CAP. XI. Breve est, nec potest aliter summarI. Idem Abbati sancti Dionysii et Presbytero S. MartinI. Quum dilectus (Et infra: )Illud autem vos attendere volumus et mandamus, ut tales ad purgationem huiusmodi admittantur personae, quae vicinae sint et honestae. [Quod si non omnes etc. Dat. Lat. IX. Kal. Apr. 1202.]
CAP. XII. Si infamia ortum non habet ex probabilibus coniecturis, non est de necessitate indicenda purgatio; potest tamen indici ad instantiam purgandI. Idem.
Quum in iuventute sua (Et infra: [cf. c. 15. de praesumpt. II. 23.]) Quia vero pater filium, quem diligit, corripit, nos Quinqueecclesiensi episcpo per literas nostras ad maiorem cautelam iniunximus, ut ab illius familiaritate cessando apud Deum et homines taliter se haberet, quod sinistra de ipso suspicio non possit haberi. Sed inimicus homo, rescriptum literarum illarum surripiens, apud praedictum regem et regni magnates ipsum nequiter publicavit, ut sic idem episcopus deberet amplius infamari, quum videretur esse nobis incredibilis et suspectus . Unde nos, tantam aemulorum nequitiam attendentes, licet pulsati fuerimus multoties contra eum, nunquam tamen adversus ipsum potuimus commoveri, scientes, quod dictum unius facile sequitur multitudo. Ubi vero idem episcopus ad Strigoniensem metropolim exstitit postulatus, quidam, qui super ipsa postulatione adversabantur eidem, ut promotionem ipsius facilius impedirent, illius criminationis carbones reaccendere sunt moliti. Unde quidam procurator ipsius, in nostra praesentia constitutus ,de consilio quorundam amicorum suorum, qui super hoc bonum quidem zelum habebant, sed non secundum scientiam, coepit a nobis in praesentia fratrum nostrorum cum instantia postulare, quatenus eidem episcopo purgationem canonicam faceremus indici, ut suam innocentiam demonstraret. Nos autem, postulationem huiusmodi minus providam, immo nimis improvidam reputantes, procuratorem ipsum ab ea saepe voluimus revocare, tum quia saepe fatus episcopus non videbatur apud bonos et graves de illo crimine infamatus, quum coepiscopi sui, super hoc ex mandato apostolico requisiti, laudabile testimonium de ipso nobis curaverint perhibere, tum quia talis infamatio videbatur ab inimicis et aemulis processisse, sicut superius est expressum. Unde quum ante acta vita eius commendabilis appareret, et huiusmodi facinus incredibile videretur: non credebamus, ei purgationem aliquam amodo indicendam . Ceterum, quia procuratur instabat, compulsi fuimus, non iuris necessitate, sed importunitate petentis, ut per vos ei purgationem canonicam cum duobus [episcopis et tribus ]abbatibus mandaremus indici, quamvis eidem procuratori fuerimus protestati, quod ex alia quoque causa talis petitio minus provide tunc fiebat, quia videlicet Strigoniensis ecclesiae suffraganei vix eo tempore purgarent eundem, qui in facto postulationis contradicebant eidem, et suffraganei Colocensis ecclesiae ipsum minime tunc purgarent, quia inter eum et Colocensem archiepiscopum de Strigoniensi metropoli contentio vertebatur. Unde, quum non sint alii pontifices in Hungaria, merito videbatur, quod per episcopos regni sui non posset in illo articulo se purgare. [Propterea etc. Dat. Ferentini Non. Iul. Ao. IX. 1206.]