Latin
Book 5, lines 5.1.841-5.1.859
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.841-859
Not analysed yet
TITULUS XXXVI. DE INIURIIS ET DAMNO DATO.
CAP. I. Propter eius brevitatem non summatur.
In Exodo.
Si rixati fuerint homines, et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno, et ille mortuus non fuerit, sed iacuerit in lecto, si surrexerit et ambulaverit foris super baculum suum: innocens erit ,qui percusserit, ita tamen, ut operas eius et impensas in medicos restituat.
CAP. II. Breve est, et ideo non summatur.
Ibidem.
Si qui aperuerit cisternam, et foderit, et non operuerit eam, cecideritque bos vel asinus in eam: dominus cisternae reddet pretium iumentorum; quod autem mortuum est, ipsius erit.
CAP. III. Breve est, et ideo non summatur.
Ibidem.
Si bos alienus bovem alterius vulneraverit, et ille mortuus fuerit, vendent bovem vivum, et divident pretium; cadaver autem mortui inter se dispertient. Si autem sciebat, quod bos cornupeta fuerit ab heri et nudiustertius, et non custodivit eum dominus suus: reddet bovem pro bove, et cadaver integrum accipiet.
CAP. IV. Ibidem.
Si laeserit quispiam agrum vel vineam, et dimiserit iumentum suum, ut depascat aliena: quicquid optimum habuerit in agro suo vel vinea ,pro damno aestimationem restituet.
CAP. V. Breve est, et non summatur.
Ibidem.
Si egressus ignis invenerit spinas, et comprehenderit acer vos frugum sive stantes segetes in agris, reddet damnum qui ignem succenderit.
CAP. VI. Breve est, et quasi idem cum praecedentI. Ex poenitentiali Romano.
Si quis domum vel aream cuiusquam incenderit voluntarie, sublata et incensa omnia restituat, et tres annos poeniteat.
CAP. VII. Saecularis potestas, quae clericum bannivit, condemnari debet per iudicem ecclesiasticum secundum aestimationem iniuriae in expensis et damnis. Et hodie adde poenam in Clem. 1. de poenis.
Honorius III. Episcopo BononiensI. Olim scribentibus nobis venerabili fratri nostro ,episcopo Mutinensi, ut, accedens personaliter Florentiam ,potestatem, consiliarios et populum civitatis Florentinae moneret efficaciter et induceret ad satisfaciendum de damnis et iniuriis, irrogatis venerabili fratri nostro episcopo et ecclesiis Fesulanis, et, si necesse foret ,censura ecclesiastica coarctaret, idem Mutinensis, mandatum nostrum quoad monitionem diligentius exsecutus, datis induciis testes, lite non contestata, recepit. Quare nos, eius processu, quoniam ad receptionem testium lite non contestata processerat ,penitus revocato, commune Florentinum, quia banniverat eundem episcopum Fesulanum contra Deum et ecclesiasticam libertatem, propter iniuriam banni, et expensas, et damna tali occasione secuta, taxatione iuramento praemissa, in mille libris usualis monetae praedicto episcopo Fesulano sententialiter duximus condemnandum.