# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.85-99

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, Book 5, lines 5.1.85-5.1.99. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/5.1.85

Ex concilio MaguntinensI. Qui alium presbyterum in ecclesia legitime ordinatum per pecuniam expulerit, eamque sibi taliter vindicaverit, omnimodo deponatur.
CAP. III. Quilibet catholicus admittitur ad accusandum de crimine simoniae.
Deodatus Papa.
Si Dominus et magister omnium, qui sine peccato fuit, accusandi licentiam uni dedit, quanto magis unius assertione convincendus est, qui Simonis labe dignoscitur esse pollutus? Non igitur in tali quilibet catholicus est respuendus, sed, ut veritatem asserat ad propalandam simoniacam rabiem, magnis est precibus exorandus.
CAP. IV. Simoniacus pendente accusatione ab administratione divinorum prohibetur.
Idem.
Accusatum simoniacum necesse habuimus summopere per scripta nostra prohibere, ne missarum solennia celebraret, donec quid esset, verius constitisset.
CAP. V. Idem dicit, quod praecedens, nisi quod illud cap. loquitur in accusatione, istud in inquisitione, ut illud loquitur de simoniaco in genere, istud declarat de ordine.
Idem.
Quotiens contra ecclesiasticam quid gestum dicitur disciplinam, ne nos ante Deum culpa ex dissimulatione redarguat, irrequisitum hoc relinquere non audemus . Pervenit itaque ad nos, quod per simoniacam haeresim fueris ordinatus. Sed et alia de te multa hic dicta sunt, de quibus unum quam maxime fuit , Propterea necesse habuimus, te per scripta nostra prohibere, ne missarum solennia celebrare debuisses, donec quid sit verius discerneremus.
CAP. VI. Simoniacus est deponendus.
Lucius Papa.
Sicut enim simoniaca pestis sui magnitudine alios morbos vincit, ita sine dilatione mox, ut eius signa per aliquam personam claruerint, de ecclesia Dei debet eliminari atque repelli. Petrus enim primus pastor ecclesiae non alicuius hominis attestatione sed sancti spiritus inspiratione Simonis interiora recognoscens sine aliqua audientia terribili eum et repentina morte mulctavit .
CAP. VII. Simoniacum accusare potest servus, meretrix et criminosI. Deodatus.
Tanta est labes huius criminis, quod etiam servi adversus dominos, et quilibet criminosi admittuntur ad accusationem. Item omnis peccator missam cantare potest, praeter simoniacum, quem etiam quilibet, ut ab ordine male accepto removeatur, accusare potest, vel etiam meretriX. CAP. VIII. Simoniacum est pretium recipere pro ingressu religionis, pro prioratibus vel capellis concedendis, et pro praelatis instituendis, pro concedenda sepultura, pro chrismate, pro oleo sancto, pro benedictionibus nubentium, vel aliis sacramentis; nec valet consuetudo in contrarium. H. d. cum sequentI. Alexander III. in concilio TuronensI. Non satis utiliter a populo avaritia redarguitur, si ab his, qui in clero constituti videntur, et praecipue qui [ contempto saeculo ] nomen religiosorum profitentur [ et ] regulam, modis omnibus non cavetur . Prohibemus igitur, ne ab iis, qui ad religionem transire volunt, aliqua pecunia requiratur. Nec prioratus vel capellaniae quaelibet monachorum aut clericorum annua distractione vendantur. Nec ab eo, cui regimen ipsarum committitur, pro earum commissione ullum pretium exigatur. Hoc autem simoniacum esse sanctorum Patrum auctoritas manifeste declarat . Unde quisquis contra hoc decretum attentare praesumpserit, tam ille, qui dederit, quam ille, qui receperit vel consenserit, partem se cum Simone non dubitet habiturum. Pro sepultura quoque, et chrismatis et olei receptione, nulla cuiusquam pretii exactio attentetur, nec sub obtentu cuiusquam consuetudinis reatum suum quis tueatur, quia diuturnitas temporis non diminuit peccata, sed auget.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
