# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.860-864

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, Book 5, lines 5.1.860-5.1.864. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/5.1.860

CAP. VIII. Qui iurat statutum super non repetendis damnis, hoc non obstante, expensas repetere poterit. H. d. vel sic: Statutum super damnis non repetendis ad expensas non extenditur.
Gregorius IX. In nostra et fratrum nostrorum praesentia proposuistis, quod olim cives Brixienses pro restaurationibus damnorum illatorum ad invicem, quae propter multas civiles discordias incurrerant, plurimum aggravati, statutum [ per venerabilem fratrem nostrum patriarcham Antiochenum, tunc Brixiensem electum ] editum, [ videlicet ] de non petendo vel recipiendo in posterum restaurationes huiusmodi a communi, generaliter approbarunt et firmarunt etiam iuramento. [ Nuper vero non sine nostro labore et sollicitudine procurasti, quod super discordia, quae graviter cives ipsos exagitat, consules et consilium praecise ac absolute iurarunt, se mandatis tuis omnibus parituros, quem tamen, nisi per commune Brixiense damna passis saltem in expensis, quas huiusmodi occasione fecerunt, provideri contingat, perfecte sopire non potes quin sustineat recidivum. Super quo apostolicum ( postulasti ) remedium adhiberi. ] Quum igitur aliud sit damnorum restauratio quam satisfactio expensarum, et ideo in iuramento exhibito super damnorum articulo intelligi non debeat, quod factum expensarum fuerit comprehensum: [ fraternitati tuae per apostolica scripta ] mandamus, quatenus, iuramento non obstante praedicto, auctoritate nostra provideas, quod dictum commune pro bono concordiae ad expensarum satisfactionem aliquid contribuat iuxta tuae discretionis arbitrium, a te, sicut expedierit, moderandum. [ Dat. Lat. XV. Kal. Apr. Pont. nostr. Ao. IV. 1230.]
CAP. IX. Habet plura dicta, et se summat.
Idem.
Si culpa tua datum est damnum vel iniuria irrogata, seu aliis irrogantibus opem forte tulisti, aut haec imperitia tua sive negligentia evenerunt: iure super his satisfacere te oportet, nec ignorantia te excusat, si scire debuisti, ex facto tuo iniuriam verisimiliter posse contingere vel iacturam. Quodsi animalia tua nocuisse proponas, nihilominus ad satisfactionem teneris nisi ea dando passis damnum velis liberare te ipsum; quod tamen ad liberationem non proficit, si fera animalia, vel quae consueverunt nocere, fuissent, et quam debueras non curasti diligentiam adhibere. Sane, licet qui occasionem damnt dat damnum videatur dedisse: secus est tamen in illo dicendum, qui, ut non accideret, de contingentibus nil omisit.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
