Latin
Book 5, lines 5.1.865-5.1.873
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.865-873
Not analysed yet
TITULUS XXXVII. DE POENIS.
CAP. I. Toties puniendus est criminosus, quoties delictum iterat.
Ex concilio Toletano.
Ea, quae frequenti praevaricatione iterantur, frequenti sententia condemnentur.
CAP. II. Interficiens presbyterum puniendus est, et poenae pars ecclesiae, cui praefuit, alia pars pro eius anima distribuitur.
Ex concilio TriburiensI. Presbyteri interfecti compositio episcopo, ad cuius parochiam pertinet, solvatur, ita videlicet ,ut medietatem werigeldi episcopus eius utilitatibus ecclesiae, cui praefuit, tribuat, et alteram medietatem in eius eleemosynam iuste dispertiat, quia nullus nobis eius heres proximior videtur, quam ille ,qui ipsum Domino sociavit.
CAP. III. Non debent praelati pro criminosis sustinendis pecuniam exigere, nec etiam correctionis causa ex cupiditate poenam pecuniariam imponere.
Alexander III. Cantuariensi Archiepiscopo.
Licet iuxta Apostolum arguere, obsecrare et increpare debeamus, sic tamen debemus excessus corrigere singulorum, ut probemur, non quae nostra sunt, sed quae Iesu Christi quaerere, et in correctione facienda videamur modestiam et maturitatem servare . Accepimus autem ,quod archidiaconi Conventrensis episcopatus pro corrigendis excessibus et criminibus puniendis a clericis et laicis poenam pecuniariam exigunt, et in examinatione ignis et aquae triginta denarios a viro et muliere quaerere praesumunt ,et pro annua exactione pecuniae personas quandoque suspendunt, [et ]ecclesias interdicunt, a vicariis quoque duodecim denarios, ut eos in ecclesiis cantare permittant, exigere non formidant, et alia agunt, quae canonum obviant institutis, et de radice cupiditatis et avaritiae prodire videntur. Quia igitur sollicitudini nostrae incumbit pastorali diligentia providere, ne ab ecclesiasticis personis tuae provinciae aliquid agatur, quod reprehensioni subiaceat, vel ecclesiasticam honestatem denigret: fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus archidiaconis praedicti episcopatus ex parte nostra et tua hoc districtius interdicas; si autem contra prohibitionem tuam ausu temerario venire praesumpserint, eos omni occasione et appellatione cessante ecclesiastica censura compellas, et sententiam ipsam usque ad dignam satisfactionem facias inviolabiter observari .