# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.874-884

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, Book 5, lines 5.1.874-5.1.884. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/5.1.874

CAP. IV. Victus condemnatur victori praesenti in expensis, etiam in causis pecuniariis, et unum casum excipit.
Idem in concilio TuronensI. Calumniam et audaciam temere litigantium condemnando in expensis, et alio multiplici remedio sanctio imperialis compescit. Quoniam igitur sacris institutis consonare dignoscitur, praecipimus, ut de cetero in causis pecuniariis victus victori in expensis condemnetur, nisi forte, sicut cautum est , sententia pro absente feratur.
CAP. V. Clericus, causam seu operam praebens bello, deponendus est.
Innocentius III. Midrosiensi Archiepiscopo.
Quod in dubiis ( Et infra: [ cf. c. 30. de sent. exc. V. 39.]) Quia vero tam sacerdotes, qui gubernant naves ad pugnam, quam qui personaliter exercent pugnae conflictum, et hi, qui alios incitant ad pugnandum, omnes quidem enormiter peccant, de rigore canonico eos credimus deponendos. [ Hi praeterea etc. ( cf. c. 8. de renunc. I. 9.) Dat. ap. civ. Castellanam VI. Id. Oct. 1198.]
CAP. VI. Clericus pro magno scelere ab eo commisso deponi debet, et in monasterio detrudi ad agendam poenitentiam.
Idem Londonensi Episcopo.
Tuae discretionis prudentiam ( Et infra: ) Ad illud praeterea , quod a nobis tertio requisisti, qualiter clerici in latrociniis vel aliis magnis sceleribus deprehensi puniri debeant, respondemus, quod a suis ordinibus degradati detrudi debeant in arctis monasteriis ad poenitentiam peragendam. [ Ceterum etc. Dat. Lat. VI. Id. Nov. Pont. nostr. Ao. V. 1202.]
CAP. VII. Si uterque contrahentium venit contra contractum: uterque potest exigere poenam, adinvicem promissam ex conventione.
Idem Abbati et Fratribus Cryptae ferratae.
Constitutus in praesentia nostra ( Et infra: [ cf. c. 6. de rel. dom. III. 36.]) Licet autem in instrumento concessionis praedicti episcopi Lavitani expressa fuerit certa poena, quam pars contractum non servans solveret observanti, quum tamen utraque pars venisse contra illum ex confessione propria convincatur, quum et pars vestra subtraxerit episcopo pensionem, et episcopus procurationem exegerit ab eadem ecclesia, sicut oeconomus proposuit memoratus: utramque partem ab ea reddimus absolutam.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
