# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.885-891

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, Book 5, lines 5.1.885-5.1.891. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/5.1.885

CAP. VIII. Si testis propter vacillationem incarceratur, infamiam non incurrit.
Idem Priori S. Fridiani et Magistro B. Canonico Pisano.
Super his, de quibus nos consulere voluistis ( Et infra: [ cf. c. 16. de acc. V. 1.]) [ Ad hoc nosse vos volumus, quod super negotio, pro quo vestras nobis literas destinastis, in praesentia fuerat causa coepta. ] Clericus autem, qui pro eo, quod variaverat et vacillaverat coram vobis, de mandato nostro captus est et detentus, infamiam non incurrit. Ceterum etc. ( cf. c. 8. de test. cog. II. 21.) [ Dat. Lat. III. Id. Febr. Pont. nostr. Ao. V. 1203.]
CAP. IX. Obligatus ad certam quantitatem, certa die sub poena solvendam, si partem infra terminum solvit, ad poenam integram non tenetur.
Idem Spoletano Episcopo.
Suam ad nos G. et A. rectores clericorum plebatus sancti Fortunati querimoniam transmiserunt, quod, quum tibi essent in XL. libris per quoddam arbitrium condemnati, essetque ipsis poena XXX. librarum apposita, nisi eas tibi solverent in termino constituto, tandem XXXIII. libris in ipso termino persolutis, occasione septem residuarum librarum per quasdam nostras literas, veritate tacita impetratas, obtinuisti eos in praefatis XXX. libris tibi per dilectum filium Paulum, subdiaconum nostrum , delegatum iudicem condemnari. Quia igitur te non decet in tantum pontificalis modestiae oblivisci, ut inhonestis quaestibus anhelando desideres cum aliena iactura ditari, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus [ et districte praecipimus, ] quatenus praedictarum septem librarum solutione contentus, super poena XXX. librarum memoratos rectores de cetero non molestes, sicut per dilectum filium nostrum G. S. Nicolai in carcere Tulliano diaconum cardinalem fuit sententialiter diffinitum . [ Dat. Rom. ap. S. Petr. III. Id. Ian. Ao. IX. 1207.]
CAP. X. Occidentes praelatum privantur beneficiis et feudis, quae habent ab ecclesia, cui praeerat praelatus ille, nec eis vel heredibus restituentur, nec alia de novo concedi debent. Et hodie in occidente, capiente vel banniente episcopum auctae sunt similes poenae, de quibus in Clem. Si quis suadente eod. tit.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
