Latin
Book 5, lines 5.1.892-5.1.896
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.892-896
Not analysed yet
Idem.
Ad aures nostri apostolatus pervenit, quod, quum quidam parochiani tui ausu diabolico bonae memoriae I. quondam Vincentinum episcopum praedecessorem tuum nequiter peremissent, feuda et beneficia, quae illi a Vincentina ecclesia obtinebant, ipsis per sententiam fuerant cum multa deliberatione sublata. Quia igitur maiori [etiam ]sunt animadversione plectendi, nos, bonae memoriae Coelestini Papae praedecessoris nostri vestigiis inhaerentes ,tam tibi quam successoribus tuis auctoritate apostolica prohibemus ne ipsis aut heredibus eorum beneficia praedicta restituantur [ulterius ],seu de novo eis alia quaelibet conferantur. [Si quis autem etc. Dat. Lat. XII. Kal. Apr. 1198.]
CAP. XI. Prorumpens contra iudicem, arbitrio superioris punitur.
Idem.
Dilectus filius Iacobus ,electus sancti P. ad Montes, ad apostolicam sedem accedens, gravem querelam contra dilectos filios Molismensem abbatem et I. archidiaconum [Cathalaunensem ]exposuit, asserens, eos [adversus ipsum ]in causa sua, quae fuit illis commissa, perperam processisse. Quumque dilectus filius T. clericus cum literis eorundem, continentibus causae processum, ad nostram praesentiam accessisset, et idem Iacobus niteretur processum ipsum multipliciter improbare, relationem eorum in quibusdam asserens esse falsam, nos, quia praefatus clericus non habebat nisi ad contradicendum vel impetrandum mandatum, ad maiorem cautelam processum ipsum nec confirmandum duximus nec cassandum, [per apostolica vobis scripta mandantes, quatenus partibus convocatis et auditis hinc inde propositis, si praefatos iudices inveneritis rationabiliter processisse, ipsorum confirmetis processum, et faciatis illum per censuram ecclesiasticam sublato appellationis obstaculo firmiter observari. Alioquin eo, sicut iustum fuerit, irritato, iuxta formam priorum literarum in causa procedatis eadem, facientes quod decreveritis firmitatem debitam obtinere. Si quos autem ex monachis propter hoc inveneritis excommunicationis vinculo innodatos, secundum formam ecclesiae absolvatis, iniungentes eisdem quod de iure fuerit iniungendum. ]Quia vero saepe contingit, quia contra falsam assertionem iniqui iudicis innocens litigator veram non potest negationem probare, quum negantis factum per rerum naturam nulla sit directa probatio: ne falsitas veritati praeiudicet aut iniquitas praevaleat aequitati, necessarium videtur et aequam, ut, quum quis legitimam exceptionem proponit, illam probare paratus vel ad declinandum iudicium vel ad intentionem alterius elidendam, si forsan verbo vel facto ab illa recesserit, vel eam non probaverit infra terminum competentem a iudice praefigendum, modestus iudex non ante procedat, quam super hoc instrumentorum vel testium cautelam adhibeat opportunam, per quam, si necesse fuerit, possit de veritate constare, ut, si contra relationem seu processum ipsius fuerit suborta contentio, huiusmodi probationibus ipsius iudicis possit assertio roborari, quatenus, hoc adhibito moderamine, sic honestis et discretis deferatur iudicibus, quod per improvidos et iniquos innocentium iustitia non laedatur. Et, Ne iudicialis evanescat auctoritas, quum de litigatoris improbitate constiterit, adversus assertionem iudicis temere prorumpentis, iuxta superioris arbitrium digna poterit animadversione puniri. [Testes autem etc. Dat. Lat. Non. Ian. Ao. XIII. 1211.]