# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.902-913

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, Book 5, lines 5.1.902-5.1.913. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/5.1.902

TITULUS XXXVIII. DE POENITENTIIS ET REMISSIONIBUS.
CAP. I. Pro manifesto peccato poenitentia publica imponi debet.
Alexander Papa.
Manifesta peccata non sunt occulta correctione purganda.
CAP. II. Ponit poenitentiam occidentis presbyterum.
Ex concilio MaguntinensI. Qui presbyterum occiderit, XII. annorum poenitentia ei secundum canones imponatur, aut, si negaverit, si liber est, cum LXXII. iuret, si autem servus, super duodecim vomeres ferventes se expurget . Convictus noxa usque ad ultimum tempus vitae suae militiae cingulo careat, et absque spe coniugii maneat.
CAP. III. Consideratis circumstantiis arbitraria poenitentia iudicenda est ei, qui modum excessit se defendendo.
Alexander III. Mediolanensi Archiepiscopo et Suffraganeis.
Significavit nobis vir nobilis P., quod F. dicto imperatori, quum olim rediret ab Urbe, castrum Vernicae negavit. ( Et infra: ) Unde contigit, quod, IV. castris destructis, plus quam duo millia domorum destructa fuerunt et multi homines interfecti, et alia mala ibi commissa dicuntur , quae longum esset per singula enarrare. Quoniam igitur praefatus P. Deo exinde reconciliari desiderat, et poenitentiam dignam suscipere, fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus eidem super hoc consilium detis, et ipsi poenitentiam, secundum quod visum fuerit, misericorditer imponatis, attendentes, quod pro libertate sua et pro ecclesiae devotione hoc fecit. Quare in his debetis talem discretionem habere, ut alii et ipse idem pro austeritate poenitentiae a servitio ecclesiae nullatenus retardentur, nec aliquod salutis periculum merito debeant formidare.
CAP. IV. Indulgentiae, quae conceduntur per praelatos non subditis, non prosunt,
nisi proprii iudices hoc concedant.
Idem Archiepiscopo CantuariensI. Quod autem consuluisti, utrum remissiones, quae fiunt in dedicationibus ecclesiarum aut conferentibus ad aedificationem pontium, aliis prosint, quam his, qui remittentibus subsunt, hoc volumus tuam fraternitatem [ firmiter ] tenere, quod, quum a non suo iudice ligari nullus valeat vel absolvi, remissiones praedictas prodesse illis tantummodo arbitramur, quibus, ut prosint, proprii iudices specialiter indulserunt. Et in hoc eam intelligas quaestionem solutam, in qua quaeritur, utrum is, qui excommunicato communicat, a suo episcopo vel excommunicati absolutionis gratiam debeat implorare.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
