# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.914-921

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, Book 5, lines 5.1.914-5.1.921. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/5.1.914

CAP. V. Non est vere poenitens qui peccandi animum non deponit; tamen recipitur eius confessio.
Idem Belvacensi Episcopo.
Quod quidam, sicut asseris , ad confessionem de criminibus veniunt, et, quamvis confiteri velint, se tamen asserunt abstinere non posse, consultationi tuae taliter respondemus, quod eorum confessionem recipere debes, et eis de criminibus consilium exhibere, quia, licet non sit vera huiusmodi poenitentia, admittenda est tamen eorum confessio, et crebris et salubribus monitis poenitentia est indicenda.
CAP. VI. Qui ex poenitentia debet certa die in pane et aqua ieiunare, potest deficiente pane aliis cibariis utI. Idem Triburiensi Archiepiscopo.
Licet tam veteris quam novi testamenti pagina ( Et infra: [ cf. c. 3. de fer. II. 9.]) Si autem illi, qui aliquos dies in pane et aqua ex iniuncta sibi poenientia tenentur peragere, panem, quo vescantur, non habent: leguminibus aut piscibus aut aliis cibariis reficiantur, si necessitas id exposcat, discretione tamen adhibita, quod his non ad delicias, sed ad necessariam solummodo sustentationem utantur.
CAP. VII. Sacerdoti Graeco procuranti, vel studiose negligenti oppressionem filiorum, non imponitur poenitentia publica, sed debet abstinere ab altaris officio, et aliter in secreto agere poenitentiam; sed, si delictum est publicum, debet publice agere poenitentiam.
Clemens III. Quaesitiun est a nobis , utrum sacerdotibus Graecis, quibus legitimo matrimonio licet uti, poenitentia publica sit imponenda, si eam sibi postulent pro filiis oppressis iniungi. Huic igitur consultationi tuae taliter respondemus, quod, si ipsis procurantibus vel studiose negligentibus filii in lectis reperiuntur oppressi, ab officio altaris debent perpetuo abstinere, et eis gravior quam laicis, non tamen publica, nisi in publicum id veniat, poenitentia debet imponi; qui tamen non solum a sacrorum ordinum exsecutione cessabunt, verum etiam, si sunt infra ipsos, ad eos minime assumantur . Verum etiam , si ex incuria ipsorum mortui inveniantur in cunis, et illud fuerit occultum, eis poenitentia pro arbitrio poenitentiarii imponatur, et in terrorem aliorum ad tempus abstineant a celebratione missarum. [ Dat. Laterani. ]
CAP. VIII. Sacerdos poenitentiam arbitrari debet secundum quantitatem excessus, poenitentis contritionem, et alias circumstantias. H. d. quoad titulum.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
