Latin
Book 5, lines 5.1.922-5.1.927
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.922-927
Not analysed yet
Innocentius III. Livoniensi Episcopo, et eis, qui cum ipso sunt, Fratribus.
Deus, qui ecclesiam suam (Et infra: [cf. c. 11. de vita et hon. cler. III. 1.]) Ceterum, quum poenitentia non tam secundum quantitatem excessus, quam poenitentis contritionem per discreti sacerdotis arbitrium sit moderanda, pensata qualitate personae super fornicatione, adulterio, homicidio, periurio et aliis criminibus, consideratis circumstantiis omnibus et praesertim novitate Livoniensis ecclesiae, competentem poenitentiam delinquentibus imponatis, prout saluti eorum videritis expedire. Apostoli autem vestigiis inhaerentes, dicentis, ut praediximus: "lac vobis potum dedi, non escam," paulatim eos instruatis in fide, confessionis formam, orationem dominicam et symbolum illos sollicite edocentes. Interim tamen corporis et sanguinis Domini sacramentum renatis fonte baptismatis consuetis festivitatibus et in mortis articulo tribuatis. [Dat. XIII. Kal. Mai. A. IV. 1201.]
CAP. IX. Auditur mulieris confessio, quae sibi partum alienum supposuit, vel proprium ex adulterio suscepit, nec illud marito vult detegere.
Idem sancti Laurentii in Lucina Presbytero cardinali apostolicae sedis Legato.
Officii (Et infra: [cf. c. 38. de elect. I. 6.]) Significasti praeterea ,quandam mulierem in poenitentia tibi fuisse confessam, quod timens, ne viri possessio devolveretur ad alios, inducta cuiusdam consilio veneficae mulieris ,quarundam herbarum quotidie succum potavit, et sic venter eius intumuit, et inde gravidam se ostendens, tandem sibi partum supposuit alienum; timensque maritum, non vult facinus ipsi detegere, qui prolem credit sine dubitatione qualibet esse suam. Quoniam igitur per nostras postulas literas edoceri, utrum ei hac fraude durante sit poenitentia iniungenda: inquisitioni tuae taliter respondemus, quod, sicut mulieri, quae ignorante marito de adulterio prolem suscepit, quamvis id viro suo timeat confiteri, non est poenitentia deneganda, ita nec illi debet poenitentia denegari, maxime si per alios intelligas alienos, ad quos timeat possessionem viri devolvi; sed competens satisfactio per discretum sacerdotem ei debet iniungi. Postremo etc. (cf. c. 42. de sent. excomm. V. 39.)
CAP. X. Abbatissa moniales benedicere, confessiones audire et publice praedicare non potest.