# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.928-932

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, Book 5, lines 5.1.928-5.1.932. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/5.1.928

Idem Valentino et Burgensi Episcopis, et Abbati de N. Cisterciensis ordinis.
Nova quaedam nuper, de quibus miramur non modicum , nostris sunt auribus intimata, quod abbatissae videlicet, in Burgensi et in Palentinensi dioecesibus constitutae , moniales proprias benedicunt, ipsarum quoque confessiones in criminibus audiunt, et legentes evangelium praesumunt publice praedicare. Quum igitur id absonum sit pariter et absurdum, [ nec a nobis aliquatenus sustinendum, ] discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, ne id de cetero fiat, auctoritate curetis apostolica firmiter inhibere, quia, licet beatissima virgo Maria dignior et excellentior fuerit Apostolis universis, non tamen illi, sed istis Dominus claves regni coelorum commisit. [ Dat. Lat. III. Id. Dec. Ao. XIII. 1210.]
CAP. XI. Tempore generalis interdicti conceditur poenitentia et viaticum morientibus. Hoc primo. Clerici, qui servarunt interdictum, possunt eum silentio in coemeterio sepeliri. Hoc secundo. In conventualibus ecclesiis clerici bini vel trini possunt horas submissa voce dicere. Hoc tertio. Cruce signatis et peregrinis tempore interdicti poenitentia concedi potest. Hoc quarto.
Idem.
Quod in te ( Et infra: ) Verum quoniam a quibusdam intelleximus dubitari, utrum, quum clericis vel laicis dandum sit viaticum in extremis, an etiam in actio impendenda, et an cum aliis sacramentis indulgenda sit decedentibus sepultura; utrum etiam in conventualibus ecclesiis demissa voce, ianuis clausis, interdictis exclusis, divina possint officia celebrari; similiter an suscipientibus signum crucis et sanctorum limina visitantibus sit poenitentia iniungenda: ambiguitatem huiusmodi de dubitantium cordibus volumus amputare . In illo enim verbo, per quod poenitentiam morientibus non negamus, viaticum etiam, quod vere poenitentibus exhibetur, intelligi volumus, ut nec ipsum etiam decedentibus denegetur. Licet autem per generale interdictum denegetur omnibus tam unctio quam ecclesiastica sepultura, concedimus tamen ex gratia, ut clerici decedentes, qui tamen servaverint interdictum, in coemeterio ecclesiae sine campanarum pulsatione, cessantibus solennitatibus omnibus, cum silentio tumulentur. Et in conventualibus ecclesiis bini et bini, vel simul tres, horas canonicas valeant legere, non cantare, ianuis clausis, interdictis et excommunicatis exclusis, et voce ita demissa, quod exterius audiri non possint; quum et regularibus secundum privilegium sedis apostolicae sit indultum, ut, quum generale interdictum terrae fuerit, liceat eis, ianuis clausis, excommunicatis et interdictis exclusis, non pulsatis campanis, suppressa voce celebrare divina. Recipientibus autem signum crucis non negamus, quo minus eis ob reverentiam crucifixi poenitentia, quum postulaverint, iniungatur, quod et aliis peregrinis potest misericorditer indulgerI. CAP. XII. Famosum est et multum allegabile, et hoc dicit. Quilibet doli capax tenetur saltem semel in anno confiteri proprio sacerdoti, vel de eius licentia alteri, et eucharistiae sacramentum ad minus in Pascha recipere. Et sacerdos, revelans confessionem, deponendus est, et in monasterio ad agendum perpetuam poenitentiam detrudendus.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
