# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.940-947

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, Book 5, lines 5.1.940-5.1.947. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/5.1.940

CAP. XV. Archiepiscopus infra provinciam suam potest concedere indulgentias secundum formam concilii generalis. H. d. Et loquitur de cap. praeced. in fine.
Honorius III. Nostra postulasti certificari responso, utrum per tuam provinciam possis concedere remissionis literas generales. Nos igitur fraternitati tuae breviter respondemus, quod per provinciam tuam libere potes huiusmodi concedere literas, ita tamen, quod statutum generalis concilii non excedas.
CAP. XVI. Episcopus et alii, de quibus in litera, possunt sine licentia superiorum sibi eligere providum confessorem.
Gregorius IX. Ne pro dilatione poenitentiae periculum immineat animarum, permittimus episcopis et aliis superioribus, nec non minoribus praelatis exemptis, ut etiam praeter sui superioris licentiam providum et discretum sibi possint eligere confessorem.
TITULUS XXXIX. DE SENTENTIA EXCOMMUNICATIONIS.
CAP. I. Impubes, qui clericum percussit, ab episcopo absolvi potest, et qui ioco vel causa disciplinae percutit clericum, etiamsi sit maior, excommunicatus non est; qui vero ex odio, sic, et per Papam absolvitur.
Alexander III. Senonensi Archiepiscopo.
Super eo vero, quod a nobis consilium postulasti, utrum scholares, si se invicem percusserint in plena vel minori aetate, clerici aut religiosi viri in claustro, secundum canonem illum, quo statutum est, ut illi, qui in clericos violentas manus iniiciunt, mittantur ad apostolicam sedem absolvendi, debeant pro sua absolutione ad eandem sedem venire, inquisitioni tuae taliter respondemus, quod, si clerici infra puberes annos se adinvicem, aut unus alterum percusserint, non sunt ad apostolicam sedem mittendi, quia eos aetas excusat. Nec etiam clerici, si sunt plenae aetatis, et non de odio, vel de invidia, vel de indignatione, sed levitate iocosa se adinvicem percutere contingat, neque magister, si scholarem clericum intuitu disciplinae vel correctionis percusserit, quia non potest in ipsis iniectio manuum violenta notari. Ceterum si ex odio iidem scholares vel saeculares clerici sese percusserint, pro sua absolutione debent ad apostolicam sedem venire.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
