# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.955-961

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, Book 5, lines 5.1.955-5.1.961. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/5.1.955

Idem.
Si vero aliquis in clericum nutrientem comam, ignorans, quod clericus fuerit , manus iniecerit violentas, propter hoc non debet apostolico praesentari conspectui, nec etiam excommunicatione notari, dummodo ipsum esse clericum ignoraverit, vel, si hoc dubium fuerit, propria manu duntaxat praestiterit iuramentum, quod eum esse clericum ignorasset. Ab illo autem, si praestare noluerit iuramentum, quia violentas manus constat eum in clericum iniecisse, sicut ab excommunicato, donec de mandato summi Pontificis absolvatur, convenit abstinerI. CAP. V. Percutiens clericum vel religiosum excommunicatus est, nec ab alio quam a Papa absolvitur, praeterquam in mortis articulo.
Idem.
Non dubium est vobis, sicut credimus, vel incertum , quod hi, qui violentas manus in clericos vel canonicos, aut cuiuslibet religionis conversos iniiciunt, ex constitutione concilii sententiam excommunicationis incurrunt, nec nisi in articulo mortis sine Romano Pontifice absolutionis possunt beneficium impetrare.
CAP. VI. Mulieres, quae inciderunt in canonem: Si quis suadente, absolvuntur ab episcopo. Idem in personis, quae non sunt sui iuris, vel sunt delicatae, de quibus dubitatur, quod non possent commode accedere ad curiam. Et h. d. usque ad § Illi. - § 1. Mandans clericum percuti, excommunicatus est, sicut percutiens. H. d.
Idem.
Mulieres vel etiam aliae personae, quae sui iuris non sunt, ab episcopo dioecesano absolvi possunt, si manus in clericum iniecerint violentas. De his vero, qui magnae sunt potentiae, et ita delicati, quod laborem veniendi ad sedem apostolicam nequeunt sustinere, si manus violentas iniecerint in clericos , respondemus, quod status personae prius et veritas negotii est intimanda Romano Pontifici et secundum consilium eius tales erunt de commisso scelere corrigendi. § 1. Illi vero, qui non per se ipsos, sed eorum auctoritate vel mandato alii violenter iniiciunt manus in clericos, ad sedem apostolicam sunt omni excusatione cessante mittendi, quum is committat vere, cuius auctoritate vel mandato delictum committi probatur.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
