# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.962-972

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, Book 5, lines 5.1.962-5.1.972. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/5.1.962

CAP. VII. Excommunicatus per iniectionem manuum in clericum, licet occultus, absolvitur per solum Papam.
Idem.
Porro, si aliqui violentas manus in fratres suos iniiciunt, et ducti poenitentia, non convicti, sed privatim, sicut asseris , a te veniam postulant, eos monere debes propensius et inducere, ut his, quos laeserunt, congrue satisfaciant, et apostolico se conspectui repraesentent, quum a te vel ab alio quolibet sine speciali mandato Romani Pontificis absolvi non possint.
CAP. VIII. Etiam privilegiati tenentur vitare excommunicatum, et per iniectionem manuum in clericum excommunicati sunt.
Idem.
Nulli autem monachi Templarii se possunt privilegio apostolicae sedis tueri, quo minus excommunicatos vitare debeant, et pro violenta manuum iniectione in clericos sicut excommunicati vitarI. CAP. IX. Percutiens monachum vel conversum religiosum debet denunciari excommunicatus, et vitari, donec fuerit per Papam absolutus.
Idem Episcopis et aliis Praelatis per Galliam constitutis.
Parochianos autem vestros, si qui in monachos vel conversos praefati ordinis violentas manus iniecerint, sublato appellationis remedio secundum tenorem generalis decreti excommunicatos publice nuncietis, ipsosque faciatis sicut excommunicatos arctius evitari, donec laesis congrue satisfaciant, et cum literis vestris apostolico se conspectui repraesentent.
CAP. X. Ponitur forma praecepti, quod sub virtute iuramenti fieri debet illi, qui pro violenta manuum iniectione in clericum excommunicatus absolvitur.
Idem Genuensi Archiepiscopo.
Ex tenore literarum tuarum nobis innotuit, quod B. canonicus S. Mariae de Vineis in quendam subdiaconum manus iniecit violentas. ( Et infra: ) Mandamus itaque fraternitati tuae , quatenus, recepto ab eo canonico iuramento, quod tuo debeat mandato parere, ipsum vice nostra a sententia, qua tenetur, absolvas, sibique in virtute iuramenti praecipias, ne de cetero in clericum, monachum, Hospitalarium vel alicuius religionis conversum manus iniiciat violentas, nisi se defendendo, aut de mandato suorum fecerit praelatorum, vel nisi super eum praelationis ministerium aut magisterium habeat, aut cum ipso in eadem ecclesia socius esse noscatur.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
