# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.973-979

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, Book 5, lines 5.1.973-5.1.979. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/5.1.973

CAP. XI. Excommunicatum pro percussione clerici absolvit episcopus, si sine periculo Papam adire nequit; debet tamen sibi mandare, quod adeat Papam impedimento cessante.
Idem Cenomanensi Episcopo.
De cetero noveris, quod, si quis pro violenta manuum iniectione in clericum est vinculo excommunicationis adstrictus, si habens capitales inimicitias, vel alias iustas excusationes, quibus ab itinere rationabiliter excusetur, ita, quod sine periculo apostolico se nequeat conspectui praesentare, licet dioecesano episcopo, recepto iuramento secundum morem ecclesiae sibi absolutionis gratiam impertiri. Sed est illi sub iuramenti debito iniungendum, ut, quam citius opportunitatem habuerit, Romanum Pontificem adeat, mandatum apostolicum suscepturus.
CAP. XII. Quum Papa absolutionem excommunicati delegat, mandat recipi cautionem de parendo mandatis ecclesiae.
Urbanus III. Senonensi Archiepiscopo.
Ad haec autem , quum [ nonnunquam ] inter [ aliquos ] parochianos tuos, vel inter eos et alios controversia coram delegatis iudicibus agitetur, saepius a iudicibus ipsis, ut asseris, auctoritate apostolica tibi iniungitur, ut alteram partium, forte parere iudicio contemnentem, vel ob aliam causam rationabilem ecclesiastica districtione percellas. Illi vero, qui subiacere excommunicationi mandantur, ad alios iudices literas ab apostolica sede impetrant, a quibus nihilominus auctoritate apostolica tibi mandatur, ut eos, qui de priorum iudicum mandato excommunicati fuerant, habeas absolutos. Super quo tua discretio dubitat, quid tibi in diversitate huiusmodi sit agendum. Ad quod breviter respondemus, quod, si literae, ad secundos iudices impetratae, tacita veritate obtentae non fuerint, eos ad mandatum eorum absolutos habere debes; praecipue quum Romana ecclesia absolutionem sententiae delegatorum iudicum nequaquam consuevit aliis delegare, nisi in literis commissionis contineatur expresse de sufficienti cautione praestanda ab his, qui absolvi debent, quod iudicio ecclesiae debeant obedire.
CAP. XIII. Excommunicatus per canonem: "Si quis suadente," sit dives vel pauper, per Papam absolvendus est vel eius legatum; fallit in muliere, sive infirmo vel mutilato, qui per episcopum absolvi possunt.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
