# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.980-982

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, Book 5, lines 5.1.980-5.1.982. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/5.1.980

Clemens III. Ea noscitur ( Et infra: ) Quod utique fraternitas tua diligenter attendens, certificari humliter postulavit de his, qui violentas manus in clericos aliqua temeritate iniiciunt, nec eis suppetunt facultates, ut ad sedem apostolicam valeant laborare, quomodo his scilicet possit salubriter provideri. Super quo Consultationi tuae taliter duximus respondendum, quod mulieres, quas sexus fragilitas impedit , senes et valetudinarii, seu aliorum membrorum destitutionibus impediti, licet ad apostolicam sedem non veniant, ab episcopis valeant salutis remedium accipere, et ex eorum officio fidelium communioni restitui, satisfacto iuxta facultates his, quibus per eos constiterit iniurias irrogatas; alios autem, sive pauperes sive divites, sedi apostolicae vel legato eius, ut beneficium absolutionis obtineant, necesse est praesentari. Si vero huiusmodi infirmitatis tempore timore mortis beneficium fuerit absolutionis indultum, iuramento praestito iniungatur eisdem, ut, postquam sanitati fuerint restituti, ad Romanam ecclesiam vel eius legatum accedant, mandatum apostolicum super talibus recepturI. CAP. XIV. Ante denunciationem vitandus est excommunicatus pro violenta manuum iniectione in clericos, nisi sit incultus. Hoc primo. Interficiens clericum, qui, contempto clericali habitu, se enormitatibus immiscuit, excommunicatus non est. Hec secundo.
Idem.
Quum non ab homine ( Et infra: ) A nobis itaque fuit ex parte tua quaesitum, an tenearis abstinere a communione illius, qui pro temeraria manuum iniectione in sententiam incidit, antequam excommunicatus publice nuncietur, et an incidant in canonem latae sententiae interfectores clericorum aut presbyterorum illorum, qui, abiecto suscepti ordinis ministerio, in publicis bellis vel etiam praeter bella se homicidiis polluere non verentur, quum in comessationibus, et in ebrietatibus, atque rapinis et aliis enormitatibus aeque sunt, ut laici, vel deterius debacchantes. In secunda igitur Consultatione taliter respondemus, quod a communione illius, qui pro sacrilega manuum iniectione in clericum in edictum excommunicationis incidit, licet denunciatus non sit, adhuc debes abstinere, nisi forte id tibi soli pateret. In quo casu ipsum privatim tantummodo evitabis, quamdiu ab ecclesia toleratur, ut saltem verecundiae rubore suffusus pro latenti excessu taliter satisfacere compellatur. In articulo vero secundae quaestionis respondemus, quod occisores clericorum aut presbyterorum, qui, ut dictum est , contempto clericali habitu tyrannidi et enormitati se inverecunde immiscent, in odium clericalis excessus, et in terrorem atque correctionem similium, canone latae sententiae laici minime coercentur; iniungatur tamen eis poenitentia competens aliquantulum asperior, quam si omnino in laicos talia commisissent. Praeterea, quia nemo desperandus est, dum fuerit in mortali corpore constitutus, quum id quod differtur, aliquando consilio postmodum maturiore perficiatur. Ad ultimum quoque quod consuluisti nos, si de iure communi tibi liceat, ac suffraganeis tuis, illos, qui pro temeraria manuum iniectione excommunicationis sententia percelluntur, absolvere, huic manifestius respondemus, quod observata exceptione quorundam quae in decretalibus Alexandri III. continetur hoc nemini liceat, nisi apostolicae sedis gaudeat privilegio speciali. Verumtamen volentes illis, qui in tam remotis partibus tuae provinciae commorantur, dispensatione providere paterna: fraternitati tuae praesentibus literis indulgemus, ut illos, qui taliter excommunicati sunt ipso iure, si corporum impotentia, aut paupertas eos impediat, aut aliqua inevitabilis, et manifesta necessitas, dummodo satisfaciant iis, quos offenderunt et aliquam agant poenitentiam, ad correctionem sui, ceterorumque terrorem a sententia excommunicationis auctoritate apostolica fretus absolvas, si tamen ex percussione huiusmodi laesio corporalis enormis aut mors non fuerit subsecuta. Nimirum in his omnibus, si quis sanctorum patrum statuta diligenter perscrutetur, nihil novum nos respondisse reperiet, sed quod antiquum est quasi quadam manu sollicitudinis innovasse .

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
