Latin
Book 5, lines 5.1.995-5.1.1002
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 5.1.995-1002
Not analysed yet
Idem.
Tua nos duxit fraternitas consulendos, an ii soli sint ad sedem apostolicam destinandi, qui in latae sententiae canonem incidentes, manus in clericos inverterunt violentas, et utrum non possint ab eadem sententia, nisi per Romanum Pontificem liberari. Unde Fraternitati tuae taliter respondemus, quod non solum ii ,qui in clericos temerarias manus iniiciunt, sed etiam incendiarii, ex quo sunt per ecclesiae sententiam publicati, pro absolutionis beneficio ad apostolicam sedem sunt mittendi, et non nisi per Romanum Pontificem absolvendi. Illi vero, qui ecclesiastica beneficia de manibus praesumunt laicorum accipere, non consueverunt pro tali excessu ad sedem apostolicam laborare . [De sacerdote etc. cf. c. 4. de cler. aegr. III. 6.]
CAP. XX. Legati de latere absolvere possunt excommunicatos pro iniectione manuum in clericos.
Idem.
Ad eminentiam sedis apostolicae est recurrendum, quoties articulus dubitationis emergit, ut tanto quis promptiori conscientia recipiat et observet quod super re dubia sibi fuerit a sede apostolica responsum, quanto praerogativa dignitatis illius certiori noscitur ipsius sententia veritatis roborata, quae in B. Petro Apostolorum principe prae aliis omnibus amplitudinem praelatioms accepit . Sicut autem ex parte tua nostris est auribus intimatum, tibi exstat dubium, utrum absolutionis beneficium assequantur qui pro iniectione manuum in clericos vel alias religiosas personas excommunicationem incurrerunt, et a legatis cardinalibus, qui a latere Romani Pontificis destinantur pro tempore, absolvuntur, quum iidem legati mandatum sibi super hoc non ostendant expressum. Super quo id a te ac tuis suffraganeis volumus observari, ut eos habeas absque omni haesitationis scrupulo absolutos, quos constiterit a talibus beneficium fuisse absolutionis adeptos. [Dat. Laterani. ]
CAP. XXI. Generalis excommunicatio non ligat, nisi subditos proferentis.
Idem.
A nobis fuit ex parte tua quaesitum, utrum, si quis ita pronunciaverit: "quisquis furtum fecerit, excommunicatus sit:" haec generalis clausula ad ipsius excommunicatoris subditos referatur, an generaliter extendatur ad omnes, qui non sunt de iurisdictione illius. Ad quod utique dicimus, quod hac sententia non nisi subditi obligantur, nisi forte plus ei contulerit maior et largior auctoritas delegantis.