Latin
1.1 to 1.16
Gregory of Tours, Historiae Ecclesiasticae Francorum Libri Decem 1.1-16
Unproofread scanNot analysed yet
Igitur Guntehramnus rex anno vigesimo quarto regni sui de Cabillono progressus, Nivernensem urbem aggreditur. Invitatus enim Parisios veniebat ut Chilperici filium, quem iam Chlotharium vocitabat, a sacro regenerationis fonte deberet excipere. Digressus vero a Niverno ad Aurelianensem urbem venit magnum se tune civibus suis præbens. Nam per domos eoruin invitatus adibat, et prandia data libabat: multum ab liis muneratus, numeraque ipsis proflua benignitale largitus est. Sed cum ad urbem Aurelianensem venisset, crat ea die solemnitas beati Martini, ill est quarto Nonas mensis quinti A. Processitque in obviant ejus immensa populi turba cum signis atque vexillis, canentes laudes. Et binc lingua Syrorum, binc Latinorum, hinc etiam ipsorum Judæorum, in diversis laudibus varie concrepabat, dicens: Vivat rex, regnumque ejus in diversis populis annis innumeris dilatetur. Judæi vero, qui in his laudibus videbantur esse participes, dicebant: Omnes gentes te adorent tibique genu nectant, aique tibi sint subditae. Unde factum est, ut celebratis Missis, cum rex ad convivium resideret, diceret: Væ genti Judaicæ, malæ et perfidae, ac subdolo semper sensu viventi. Ob hoc enim mihi, inquit, hodie audes adulatorias acclamabat, ut me cunctæ gentes quasi dominum adorarent, ut synagogam eorum, quae dudum a Christianis diruta est, juberem ope publica sublevari: quod inhibente Domino nunquam ero facturus. regem admirabili prudentia clarum! Sic intellexit dolositatem haereticorum, ut ei penitus non valerent subripere, qua erant postmodum suggesturi. Jam enim mediante epulo rex locutus est sacerdotibus qui aderant, dicens: Rogo ut in domo n. ea crastina die vestram promerear benedictionem, fiatque mihi salus'iu ingressu vestro, ut ex hoc salvus fiam, cum super me humilem vestrarum benedietionum verba defluxerint. Hæc eo dicente, omnes gratias agentes epulo expleto surreximus. II. Mane autem facta, dum rex loca sanctorum orationis gratia visitaret, ad metatum nostrum advenit.